Episode 13.1.a
>in praetōriō Societātis Potentium, in Aegyptō, 80 CE<
mūrus quī viam claudēbat in latus movētur, et post eum locum magnum in saxō factum vidētis. lūmina circum mūrōs stant, et locum bene illūminant. id grātum est.
cum in locum intrātis, vidētis eum quasi ātrium aedificātum esse: adest larārium, adest lectus, et in mediō stat aqua, quae ex fonte sub terrā venit. multae portae ad cubicula dūcunt. in parte adversā pendet vestis purpurea et pulchra, quae tablīnum cēlat.
cum omnēs intrāvistis, mūrus post vōs in locum suum redit.
"ō iuvenēs," inquit vōx, "advēnistis ad ātrium Potentium! nunc tempus est discere. dignīne estis intrāre? habētis signum, sed incertum est: scītisne viās imperiī? omnēs enim Potentēs eās scīre dēbent."
diū silentium est. tandem rogātis: dēbēmusne respondēre? sed tum vōx dīcit:
"trēs probātiōnēs vōbīs manent. haec est prīma probātiō: quis Carthāginem vīcit, et cūr? quisque prō sē respondēre dēbet. nōn licet vōbīs idem dīcere quod alter dīcit. licet ad eandem sententiam venīre, sed quisque aliās causās dare dēbet."
agendum: respondēte.