Episode 11.3.b
>Off the coast of Sicily, aboard Duilius's flagship, 260 BCE<
iam nōn aegrī estis. cum Duiliō dīcere potestis.
"Asina mihi dīxit: 'sī potentiam Lapidis vocābis, et cōnsilium meum tenēbis, semper vincēs.' sed quid voluit? nōn intellegō. cōnsilium tamen habeō. Claudiī et Cornēliī semper dē potentiā senātūs dīcunt, et plēbem vocant ubi plēbs eīs prōdest. Lapis igitur mōrem maiōrum significat, viam Rōmānam antīquam. est fābula illa dē Lapide Trōiānō, quem Asina portābat ubi captus est. sed nōnne Rōma melior est ubi patriciī plēbem nōn fallunt? illud foedus cum Mamertīnīs: nōnne stultum erat?"
Duilius vōs spectat. "quid agam? necesse est mihi pugnāre. dē bellō nihil sciō. sed quōmodo classem vocābō? quōmodo mīlitēs ad pugnam dūcam? quōmodo glōriam Rōmae faciam?"
Prompt: Answer Duilius.