Episode 11.2.a

>Alexandrīa, Aegyptus, 80 CE<

Tertius Aemiliānus sub terrā habitat, in cavō prope portum. cavus nōn magnus est: aqua per mūrōs fluit, et locus piscem mortuum olet. vōbīs odor pessimus est. sed Tertius, quī TSTT-figūra est, nihil olet, et beātum sē putat.

 

"habeō chartam," inquit Tertius. sed quōmodo chartam habet? nescītis. nam chartam apud Salvium relīquistis. deinde intellegitis: TSTT exemplum chartae in memoriā habet.

 

cōgitātis: "sed Tiberius chartam in Aegyptō invēnit. itaque haec est charta quam Tiberius dabit..."

 

"nōlīte dē chartā cōgitāre," inquit Tertius. "sī nimis dē chartā cōgitātis, mundum frangitis. mundum meum certē frangitis.

 

"necesse est nōbīs proximum vestīgium invenīre. chartam vīdistis: scītis praetōrium Societātis Potentium prope esse. sed ubi est? nescīmus. possumus circum pyramidēs diū quaerere et nihil invenīre. plūs scīre dēbēmus. incipiāmus igitur ā rēbus nōtīs: quid sunt pyramidēs? quī eās fēcērunt? quid commūne habent cum Lapide?"

 


Prompt: Tell Tertius three salient things about Romans' knowledge of and relation to Egypt. Don't forget that most Roman knowledge was filtered through Greek authors.

CODEX 11.2 Iter Ad Forum

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate