Episode 11.1.b
>Alexandrīa, Aegyptus, 80 CE<
in tabernam intrātis, et statim vōs turba excipit. taberna parva est, sed hominēs multī sunt: Rōmānī, Graecī, Aegyptiī, omnēs simul clāmant et rīdent et bibunt. ē lūce clārā venīstis, et hīc umbra est; prīmum igitur vix quidquam vidētis.
sed mox, in angulō, virum vidētis quī vīnum in pōcula fundit. est Euphorbus!
Euphorbus oculōs tollit et vōs videt. prīmum nōn crēdit. deinde pōculum dēpōnit, et per turbam ad vōs venit, et rīdet.
"salvēte, ō Recentiī!" inquit. "bonum est vōs vidēre! sed quid agitis? cūr in Alexandrīā estis?"
eōdem tempore alius vir prope vōs adest. hic vir est geminus Sextī et Septimī. lūmen eius nōtum est, sed in tabernā vix lūcet.
novus hic Aemiliānus in aurem vestram dīcit: "cautē! nescīmus quī adsint."
Prompt: Discover who is present, and what they might know about the politics and culture surrounding the Lapis.