Episode 12.3.b

>in praetōriō Societātis Potentium, in Aegyptō, 80 CE<

porta saxea sine sonō intrōrsum aperītur. quamquam ingēns est, custōs eam ūnā manū movet.

 

custōs est vir aetātis mediae, cum barbā cānā. vidētur veterānus Rōmānus, et hoc statim cōnfirmat. "centuriō sum legiōnis prīncipis," inquit superbē, et pectus suum tangit. "servīvī Societātī magnae quadrāgintā annōs!" vōs aliquamdiū spectat, et cor vestrum paulum tremit. "scītisne viam? sed certē scītis, nam ducēs vōbīs dīxisse dēbent." ostendit, pollice, gradūs quī post eum dēscendunt.

 

gradūs dēscenditis, et temptātis vidērī quasi ibi habitātis, in ipsō praetōriō Societātis Potentium.

 

sed statim aliquid difficile accidit: lūmen amīcum custōdis post vōs cito minuitur, et gradūs altiōrēs fīunt.

 

subitō vōx gravis in saxō circum vōs sonāre vidētur:

 

"quid nōmen est mihi? dīc nōmen meum, et lūx refulgēbit!"

 

mora est. deinde Mission Control in aure vestrā dīcit: "Ah, this is a bit unexpected, frankly, Operatives. . ."

 

"sum illud quod Rōmam fortem fēcit. sum quod fuit in prīncipiō. putāsne mē Lapidem? rīdeō! quid nōmen est mihi?"

 

post vōs porta cum sonō gravī clauditur, et omnia ātra fīunt.

 


Prompt: respondē.

CODEX 12.3 Iter Ad Forum

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate