Episode 12.1.b
>Alexandrīa, Aegyptus, 80 CE<
Tertius vōs per viās ad aedificium magnum dūcit. aedificium vetus est, et paene ruīnōsum. latus eius ātrum est propter ignem, et pars aedificiī ōlim cecidit; manūs hominum eam male refēcērunt.
Tertius verba Graeca dīcit custōdī fessō quī prope portam sedet. custōs prīmum suspīciōsus vidētur, deinde rīdet, et vōs in ātrium ingēns dūcit. ātrium est sīcut Rōmānum, sed signa Rōmāna dēsunt. ubi larārium stāre dēbet, alia rēs stat: āra vēra, in quā sanguinem veterem vidēre potestis.
per portās cubiculōrum, quae in ātrium aperiuntur, tabulās vidēre potestis, et in tabulīs multōs librōs. librī Aegyptiī nōn sunt sīcut nostrī, sed ē papȳrō factī. vir, quī fessus vidētur, in angulō sedet et librum legit.
"custōdī dīxī familiam vestram Mūsīs dōnum magnum dare velle, per hoc Mūsaeum," inquit Tertius. "ab initiō imperiī hic locus pauper est. ignis multōs librōs dēlēvit; sed pēius est: nēmō hunc locum cūrat. et virī doctī quī hīc nunc sunt... nōn sunt optimī.
"itaque necesse est nōbīs bibliothēcārium rogāre. librōs quaerimus quī viam Lapidis mōnstrant, postquam Carthāginiēnsēs eum cēpērunt. sī bene cōgitābimus, disciplīnam TSTT meliōrem facere possumus."
Prompt: Choose a book to ask for.