Episode 14.2.a

>in praetōriō Societātis Potentium, in Aegyptō, 80 CE<

"bene! bene!" inquit probātor. "semper in mentibus vestrīs tenēte quam turpiter Cicerō mortuus est prō sententiīs suīs. manūs eius, et caput, et lingua ad rōstra fīxa sunt, ad eam rem quam maximē amābat. et Caesar, quamquam aliud dīcēbat, prō neutrā parte vērē pugnābat: prō sē sōlō pugnābat.

 

"ita vērō, parātī estis. nunc haec iānua ad Lapidem appāret!" inquit probātor, sibi rīdēns. eō ipsō tempore terra tremere incipit, et porta saxea in alterā parte locī aperītur, et novum conclāve ostendit. certī erātis illum mūrum solidum esse, sed hīc rēs rārō sunt quālēs videntur.

 

subitō Marcus cum multīs custōdibus currēns intrat! clāmat: "ō Recentiī, multum vōbīs iam dēbeō. vōs mē ad conclāve abditum dūxistis!"

 

probātor Marcum vidēre nōn exspectāvit. lentē in umbrās recēdit, et ex oculīs abīre vidētur. sed nunc nōn est tempus dē tālibus rēbus cōgitāre.

 

"ego hoc conclāve quaerēbam," inquit Marcus, "sed numquam id invenīre poteram! vōs autem id invēnistis, vōs quī nunc mihi serviētis, ut servī! habētisne gladiōs hastāsque? potestisne pugnāre? nihil est. custōdēs, capite illōs iuvenēs!"

 

custōdēs ad vōs prōcēdunt. tum nōmen vērum eius cognōscitis: est Marcus Maecēnās.

 


agendum: nūlla via fugae est. multī custōdēs adsunt! pugnāte prō vītīs vestrīs!

CODEX 14.2 Iter Ad Forum

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate