Episode 12.1.a
>Alexandrīa, Aegyptus, 80 CE<
adhūc aegrī estis cum Tertium audītis. Tertius extrā cavum stat, et cum iuvene dīcit. iuvenis dīcit: ". . . ita vērō, geminum frātrem meum."
"sed nōn estis geminī! eōdem modō dīcitis, tū et ille."
"nōn vērum est, mī puer. tē anteā numquam vīdī. sed gaudeō quod frātrem meum in memoriā tenēs."
est Tiberius!
aliquid in aure vestrā crepitat.
"Mission Control here, Operatives. Please remain calm, but don't move from where you are. The TSTT is already showing some artifacts because of Tiberius's suspicion. We're hoping Tertius can put him off."
dum haec verba audītis, mūrus cavī subitō propior fit.
"ecce, iuvenis," inquit Tertius, "haec charta tibi placet. accipe eam in memoriā Sextī. valē!"
mūrus iterum longius abit, et sonus gravis, sīcut tonitrus procul, quem vix audīverātis, subitō abest.
Tertius revenit. vultus eius dūrus est. "prope erat," inquit. "necesse est vōbīs illum vītāre. sī vōs videt, omnia perībunt."
dē disciplīnā vōs rogat. dīcitis Carthāginiēnsēs Lapidem cēpisse, apud īnsulās Liparēnsēs. tum vultus eius gaudiō plēnus fit.
"euge! rem mīrābilem fēcistis! vestīgia invēnistis! quid nunc? ad Mūsaeum!"
"proxima disciplīna," inquit Tertius, "etiam plūs auxiliī dabit, sed nōndum potestis: post illam disciplīnam īnfirmī estis, et manēre dēbēmus. intereā ad Mūsaeum vetus īre dēbētis. sed prīmum dīcite mihi quid dē eō sciātis."
Prompt: Answer Tertius.