Episode 7.2: Lapis in Mūrīs
Octāviāna dē fundō aliēnō rogāre voluit. "ille fundus prope," inquit. "novus est, nōnne? quis ibi habitat?"
Septimus paulum tacuit, et frons eius mūtāta est. "fundus," inquit lentē. "ita. novus est. ante ūnum annum ager vacuus erat; nunc ibi servī labōrant. sed dominum nōn videō. quis est? nesciō. quotiēns dē eō cōgitō, cōgitātiō mea... abit." Septimus tacuit. ōs aperuit, deinde clausit. verbum nōn vēnit.
deinde manum lēviter mōvit. "fortasse Salvius eum mīsit. fortasse alius. ager mē nōn turbat." sed manus eius in mēnsam rediit et immōta mānsit. Octāviāna manum spectāvit.
Recentiōs autem ager turbābat. Octāviāna frātrem spectāvit. ūnum verbum ambō cōgitābant, sed neutrum dīxit. nam sciēbant id quod Septimus scīre nōn poterat: in fundō habitābat Sinistrus. statim ille sēnsus malus rediit, sīcut aliquid cadēns.
Septimus hoc nōn sēnsit. omnia iam audīta erant.
perge.
→ Next