Episode 7.1: Sub Arbore
Bellātor virum ad terram vocāre voluit. "venī! venī ad nōs!"
vir autem venīre nōluit. corpus contrā arborem pressit, et oculī eius plēnī timōris erant. "nōlīte mē tangere," inquit. "nōn mē cognōscitis. discēdite!" deinde tacuit.
Recentiī virum spectābant, sed vir Recentiōs nōn iam spectābat. vir putābat Recentiōs esse perīculum. fortasse erant dominī; fortasse erant hominēs malī. vir nōn intellēxit Recentiōs amīcōs esse.
Recentiī aliquid agere dēbent. ferrum circā collum virī manet, grave dūrumque.
spectāte iterum ferrum. quid hoc ferrum dē virō dīcit?
Option A: Octāviāna intellegit: hic vir servus est, et fūgit.