L. Annaeus Seneca, Epistulae Morales 3.2–3
Seneca writes to his friend Lucilius on the proper way to form a friendship. Drawing on the teaching of Theophrastus, he argues that judgment must come before affection, and that once a friend is chosen, nothing should be held back from him.
Tier 1
sī aliquem amīcum putās, sed tibi plūs crēdis quam illī, errās. nam vēram amīcitiam nōn intellegis. omnia cum amīcō tuō cōgitā, sed prīmum dē amīcō ipsō cōgitā. postquam amīcitiam incipis, amīcō tuō crēde; sed antequam amīcitiam incipis, amīcum iūdicā. multī hominēs male faciunt: prīmum amant, deinde iūdicant. melius est prīmum iūdicāre, deinde amāre. diū igitur cōgitā: vīsne hunc hominem in amīcitiam recipere? cum tibi placet, tum amīcum tōtō pectore admitte. tam audāciter cum amīcō tuō loquere quam tēcum loquī solēs.
omnia tibi ipsī dīcis. eadem verba etiam inimīcō tuō dīcere dēbēs. sed quaedam sunt quae hominēs cēlāre solent: hoc cōnsuētūdō facit. tū tamen omnēs cūrās et omnēs cōgitātiōnēs cum amīcō tuō miscē. amīcum tuum fidēlem habē; tum ille fidēlis fīet.
Tier 2
sī aliquem amīcum exīstimās, cui tamen nōn tantum crēdis quantum tibi ipsī, vehementer errās et vim vērae amīcitiae nōn satis nōstī. tū vērō omnia cum amīcō dēlīberā, sed prīmum dē amīcō ipsō dēlīberā: post amīcitiam crēdere dēbēs, ante amīcitiam iūdicāre dēbēs. multī autem perversē officia permiscent: contrā praecepta Theophrastī, postquam amāvērunt, iūdicant; et nōn amant postquam iūdicāvērunt. diū cōgitā: dēbēsne aliquem in amīcitiam recipere? ubi tibi placet eum recipere, tum tōtō pectore illum admitte. tam audāciter cum illō loquere quam tēcum.
tū quidem ita vīve ut nihil tibi ipsī committās nisi id quod etiam inimīcō tuō committere potes. sed quaedam interveniunt quae cōnsuētūdō arcāna fēcit; itaque cum amīcō omnēs cūrās, omnēs cōgitātiōnēs tuās miscē. sī fidēlem putābis, faciēs fidēlem.
Tier 3
sed sī aliquem amīcum exīstimās cui nōn tantundem crēdis quantum tibi, vehementer errās et nōn satis nōstī vim vērae amīcitiae. tū vērō omnia cum amīcō dēlīberā, sed dē ipsō prius [dēlīberā]: post amīcitiam crēdendum est, ante amīcitiam iūdicandum [est]. istī vērō praeposterō [modō] officia permiscent quī, contrā praecepta Theophrastī, cum amāvērunt iūdicant, et nōn amant cum iūdicāvērunt. diū cōgitā an tibi in amīcitiam aliquis recipiendus sit. cum placuerit [hoc] fierī, tōtō illum pectore admitte; tam audāciter cum illō loquere quam tēcum.
tū quidem ita vīve ut nihil tibi committās nisi quod committere etiam inimīcō tuō possīs; sed quia interveniunt quaedam quae cōnsuētūdō fēcit arcāna, cum amīcō omnēs cūrās, omnēs cōgitātiōnēs tuās miscē. fidēlem sī putāveris, faciēs.
Tier 4 - Epistula Ipsa
sed sī aliquem amīcum exīstimās cui nōn tantundem crēdis quantum tibi, vehementer errās et nōn satis nōstī vim vērae amīcitiae. tū vērō omnia cum amīcō dēlīberā, sed dē ipsō prius: post amīcitiam crēdendum est, ante amīcitiam iūdicandum. istī vērō praeposterō officia permiscent quī, contrā praecepta Theophrastī, cum amāvērunt iūdicant, et nōn amant cum iūdicāvērunt. diū cōgitā an tibi in amīcitiam aliquis recipiendus sit. cum placuerit fierī, tōtō illum pectore admitte; tam audāciter cum illō loquere quam tēcum.
tū quidem ita vīve ut nihil tibi committās nisi quod committere etiam inimīcō tuō possīs; sed quia interveniunt quaedam quae cōnsuētūdō fēcit arcāna, cum amīcō omnēs cūrās, omnēs cōgitātiōnēs tuās miscē. fidēlem sī putāveris, faciēs.
Tier 4 - Epistula Ipsa (AP Core Vocabulary)