Iohannēs Saresberiēnsis, Policraticus 5.8.1–2

John of Salisbury, writing in the twelfth century, holds up the emperor Trajan as the ideal ruler in his Policraticus, a treatise on the duties of princes and courtiers. This passage gathers together the qualities (military, civic, and personal) that earned Trajan a place of honor in the Roman senate's traditional acclamation of new emperors.

 

Tier 1

Trāiānus erat fortis et cīvīlis. itaque fīnēs Rōmānī imperiī longē lātēque amplificāvit. post Augustum enim Rōmānī imperium magis dēfenderant quam auxerant. Trāiānus tamen nōn sōlum bellō, sed etiam moderātiōne clārus erat.

 

Rōmae et in prōvinciīs cum omnibus aequāliter vīvēbat. amīcōs saepe vīsitābat: et aegrōs et laetōs in diēbus fēstīs. Trāiānus saepe cum amīcīs cēnābat. amīcī quoque cum Trāiānō cēnābant. eōrum vehiculīs et vestibus sine differentiā ūtēbātur. omnibus pecūniam dabat, et pūblicē et prīvātim. cīvitātibus immūnitātēs dabat. prōvinciīs tribūta minuēbat. nūllī gravis erat; omnibus cārus erat.

 

usque ad nostram aetatem in senātū novīs prīncipibus ita acclāmant: "fēlīcior Augustō, melior sīs Trāiānō!" tanta enim erat opīniōbonitāte Trāiānī ut omnēs eum semper laudent. nunc quoque amīcī prīncipum, cum prīncipēs laudant, Trāiānum tamquam exemplum optimum nōmināre solent.

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate