P. Cornelius Tacitus, Agricola 16
The chapter covers the great British revolt of 60 CE, led by Boudicca, and the governors who followed Suetonius Paulinus up to the civil wars of 69 CE: Petronius Turpilianus, Trebellius Maximus and Vettius Bolanus.
Tier 1
Britannī haec et alia inter sē dīcēbant, et sē incitābant. Boudicca dux erat; fēmina erat, et familia eius rēgia erat. Britannī enim etiam fēminās ducēs habent. omnēs Britannī simul bellum gessērunt. mīlitēs Rōmānōs in castellīs petīvērunt et castella cēpērunt. deinde colōniam veterānōrum oppugnāvērunt, nam colōnia locus servitūtis erat. Britannī īrātī erant et vincēbant; itaque multa crūdēlia faciēbant.
Britannia paene āmissa est, sed Paulīnus dē bellō audīvit et celeriter subvēnit. Paulīnus ūnum proelium vīcit, et Britannia iterum pārēbat. sed multī Britannī arma nōn dēposuērunt. timēbant enim: "contrā Rōmānōs pugnāvimus; Paulīnus nōs pūniet." Paulīnus vir ēgregius erat, sed dūrus: omnem iniūriam quasi suam pūniēbat.
itaque Rōmānī Petrōnium mīsērunt. Rōmānī putābant: "Petrōnius mītis erit, nam iniūriās Britannōrum nōn vīdit." Petrōnius pācem fēcit, sed nihil aliud fēcit. deinde Trebelliō prōvinciam trādidit.
Trebellius nōn ācer erat et bellum nōn nōverat. sed benignus erat, et ita prōvinciam tenēbat. Britannī quoque vitia iūcunda iam nōn culpābant. bella cīvīlia erant, itaque Trebellius bonam excūsātiōnem habēbat. sed mīlitēs bellum amābant et ōtium nōn amābant; itaque inter sē pugnābant.
mīlitēs īrātī erant. Trebellius fūgit et sē cēlāvit. posteā mīlitēs eum iterum ducem habēbant, sed mīlitēs faciēbant quod volēbant. ita mīlitēs licentiam habēbant, et Trebellius vītam. sēditiō sine sanguine fīnem habuit.
deinde Bōlānus rēctor erat, et bella cīvīlia adhūc manēbant. Bōlānus quoque hostēs nōn petīvit, et disciplīnam nōn servābat; mīlitēs eius quoque malī erant. sed Bōlānus bonus et innocēns erat. mīlitēs eum amābant, sed nōn timēbant.
Tier 2
hīs et tālibus verbīs Britannī inter sē incitābant. Boudicca, fēmina generis rēgiī, dux erat; Britannī enim in imperiīs sexum nōn discernunt. omnēs simul bellum sūmpsērunt. mīlitēs Rōmānōs in castellīs petīvērunt et praesidia expugnāvērunt. deinde ipsam colōniam veterānōrum invāsērunt, quod sēdēs servitūtis erat. īrātī erant et victōrēs, et quia barbarī erant, nūllum genus saevitiae omīsērunt.
Britannia paene āmissa est, sed Paulīnus, ubi dē mōtū prōvinciae audīvit, celeriter subvēnit. ūnum proelium Britanniam veterī patientiae reddidit. multī tamen Britannī arma nōn dēposuērunt; nam dēfectiōnis suae cōnsciī erant, et lēgātum ipsum timēbant. Paulīnus enim cētera ēgregius erat, sed in eōs quī sē trādiderant superbē et dūrē agēbat; omnem iniūriam quasi suam ulcīscēbātur.
itaque Petrōnius Turpiliānus missus est. ut dīcēbant, precibus facilius movērī poterat; nam scelera hostium nōn vīderat, itaque paenitentibus mītior erat. Petrōnius rēs priōrēs composuit, sed nihil amplius ausus est, et prōvinciam Trebelliō Maximō trādidit.
Trebellius ignāvior erat et nūllum ūsum castrōrum habēbat; prōvinciam tamen benignitāte quādam rēxit. iam etiam barbarī vitia blanda ignōscere didicerant, et bella cīvīlia ignāviae eius iūstam excūsātiōnem dabant. sed discordia orta est: mīlitēs enim, quī expedītiōnibus adsuētī erant, in ōtiō male sē gerēbant.
Trebellius fūgit et sē cēlāvit, et ita īram exercitūs vītāvit. posteā sine honōre et humilis exercituī praeerat, sed tantum quia mīlitēs hoc sinēbant. quasi pactum erat: exercitus licentiam, dux salūtem servābat. ita sēditiō sine sanguine fīnīta est.
nec Vettius Bōlānus, dum bella cīvīlia manēbant, Britanniam disciplīnā vexāvit. eadem inertia contrā hostēs erat, similis licentia in castrīs; sed Bōlānus innocēns erat et nūllō dēlictō invīsus, et prō auctōritāte cāritātem mīlitum habēbat.
Tier 3
hīs atque tālibus [verbīs] in vicem īnstīnctī, Boudiccā, fēminā generis rēgiī, duce (neque enim sexum in imperiīs discernunt), ūniversī bellum sūmpsēre;
ac mīlitēs per castella sparsōs cōnsectātī, praesidiīs expugnātīs, ipsam colōniam ut sēdem servitūtis invāsēre,
nec īra et victōria ūllum saevitiae genus in barbarīs ingeniīs omīsit.
quod nisi Paulīnus, prōvinciae mōtū cognitō, properē subvēnisset, Britannia āmissa foret;
quam ūnīus proeliī fortūna veterī patientiae restituit, plērīsque arma tenentibus, quōs cōnscientia dēfectiōnis et proprius ex lēgātō timor agitābat,
nē [lēgātus], quamquam cētera ēgregius [erat], adroganter in dēditōs et ut suae cuiusque iniūriae ultor dūrius cōnsuleret.
igitur Petrōnius Turpiliānus missus [est] tamquam exōrābilior et dēlictīs hostium novus eōque paenitentiae mītior;
[is], priōribus compositīs, nihil ultrā ausus, prōvinciam Trebelliō Maximō trādidit.
Trebellius, segnior et nūllīs castrōrum experīmentīs, comitāte quādam cūrandī prōvinciam tenuit.
iam barbarī quoque didicēre vitiīs blandientibus ignōscere, et interventus cīvīlium armōrum iūstam segnitiae excūsātiōnem praebuit:
sed discordiā labōrātum [est], cum mīles expedītiōnibus adsuētus ōtiō lascīvīret.
Trebellius, exercitūs īrā fugā ac latebrīs vītātā, indecōrus atque humilis mox precāriō praefuit,
ac velut exercitūs licentiā et ducis salūte pactā, sēditiō sine sanguine stetit.
nec Vettius Bōlānus, cīvīlibus bellīs adhūc manentibus, Britanniam disciplīnā agitāvit:
eadem inertia ergā hostēs [erat], similis petulantia castrōrum [erat], nisi quod Bōlānus innocēns et nūllīs dēlictīs invīsus cāritātem locō auctōritātis parāverat.
Liber Ipse
hīs atque tālibus in vicem īnstīnctī, Boudiccā generis rēgiī fēminā duce (neque enim sexum in imperiīs discernunt) sūmpsēre ūniversī bellum; ac sparsōs per castella mīlitēs cōnsectātī, expugnātīs praesidiīs ipsam colōniam invāsēre ut sēdem servitūtis, nec ūllum in barbarīs ingeniīs saevitiae genus omīsit īra et victōria. quod nisi Paulīnus cognitō prōvinciae mōtū properē subvēnisset, āmissa Britannia foret; quam ūnīus proeliī fortūna veterī patientiae restituit, tenentibus arma plērīsque, quōs cōnscientia dēfectiōnis et proprius ex lēgātō timor agitābat, nē quamquam ēgregius cētera adroganter in dēditōs et ut suae cuiusque iniūriae ultor dūrius cōnsuleret. missus igitur Petrōnius Turpiliānus tamquam exōrābilior et dēlictīs hostium novus eōque paenitentiae mītior, compositīs priōribus nihil ultrā ausus Trebelliō Maximō prōvinciam trādidit. Trebellius segnior et nūllīs castrōrum experīmentīs, comitāte quādam cūrandī prōvinciam tenuit. didicēre iam barbarī quoque ignōscere vitiīs blandientibus, et interventus cīvīlium armōrum praebuit iūstam segnitiae excūsātiōnem: sed discordiā labōrātum, cum adsuētus expedītiōnibus mīles ōtiō lascīvīret. Trebellius, fugā ac latebrīs vītātā exercitūs īrā, indecōrus atque humilis precāriō mox praefuit, ac velut pactā exercitūs licentiā et ducis salūte, sēditiō sine sanguine stetit. nec Vettius Bōlānus, manentibus adhūc cīvīlibus bellīs, agitāvit Britanniam disciplīnā: eadem inertia ergā hostēs, similis petulantia castrōrum, nisi quod innocēns Bōlānus et nūllīs dēlictīs invīsus cāritātem parāverat locō auctōritātis.
Latin text: Cynthia Damon (ed.), Tacitus: Agricola, Dickinson College Commentaries, 2016, CC BY-SA 3.0. Tiers 1, 2 and 3 are adapted from it and shared under the same license.