P. Cornelius Tacitus, Agricola 13

Tacitus turns from the island and its peoples to Rome's dealings with Britain before Agricola, from the first landing to the conquest under Claudius. Julius Caesar, Augustus, Tiberius, Caligula and Claudius appear in turn, along with the young Vespasian.

 

Tier 1

Britannī ipsī mīlitēs et pecūniam Rōmānīs dant et alia officia faciunt. hoc libenter faciunt, sī nūllae iniūriae sunt. sed iniūriās nōn tolerant. iam pārent, sed servī nōndum sunt.

 

Jūlius Caesar prīmus omnium Rōmānōrum cum exercitū in Britanniam vēnit. Caesar pugnam vīcit, et Britannī eum timēbant. Caesar etiam lītus tenuit. sed Caesar Britanniam Rōmānīs ostendit, nōn trādidit. Britannia igitur Rōmāna nōn erat.

 

mox bella cīvīlia erant. prīncipēs Rōmānī arma contrā rem pūblicam ferēbant. etiam in pāce Rōmānī Britanniam diū nōn cūrābant. Augustus dīcēbat: "hoc cōnsilium meum est." Tiberius quoque Britanniam nōn petīvit, nam Augustus hoc iusserat.

 

Gāius prīnceps Britanniam intrāre volēbat; hoc certum est. sed Gāius animum saepe mūtābat, et magna eius cōnsilia contrā Germāniam frūstrā erant. itaque Britanniam nōn intrāvit.

 

deinde Claudius opus iterum incēpit. legiōnēs et auxilia in Britanniam trānsportāvit. Vespasiānus quoque partem bellī gessit. Rōmānī gentēs vīcērunt et rēgēs cēpērunt. hoc erat initium fortūnae Vespasiānī: posteā enim prīnceps fuit.

Latin text: Cynthia Damon (ed.), Tacitus: Agricola, Dickinson College Commentaries, 2016, CC BY-SA 3.0. Tiers 1, 2 and 3 are adapted from it and shared under the same license.

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

Free Latin for every classroom. Help keep it that way.

Everything here is free for every Latin student and teacher: more than 20 tiered Latin texts, from Caesar and Catullus to Vergil and Tacitus, plus the LAPIS curricula, informational texts, and more. No paywalls, no ads, no logins required, and new missions and readings are still being written.

If they help you or your students, $2 a month keeps them free and growing. A one-time gift helps too.

♡ Give $2 a month