P. Cornelius Tacitus, Agricola 5
Agricola begins his military career in Roman Britain on the staff of the governor Suetonius Paulinus. The chapter covers the years of the British revolt led by Boudica (60-61 CE).
Tier 1
Agricola prīmum in Britanniā mīles erat. dux erat Suētōnius Paulīnus, vir dīligēns et moderātus. Paulīnus Agricolam ēlēgit et eum sēcum habēbat. ita eum cognōscere et probāre volēbat. et Agricola Paulīnō placuit.
Agricola tribūnus mīlitum erat. aliī tribūnī iuvenēs nōmen tribūnī habēbant, sed sōlum lūdōs et ōtium quaerēbant. nihil sciēbant et nihil discere volēbant. Agricola autem aliter faciēbat.
prōvinciam cognōscēbat, et mīlitēs eum cognōscēbant. ā mīlitibus perītīs discēbat. optimī virī eī exemplum erant. glōriam vānam nōn quaerēbat. propter timōrem nihil recūsābat. semper cautus et attentus erat.
numquam Britannia in tantō perīculō fuit. Britannī veterānōs Rōmānōs occīdērunt. colōniās incendērunt. exercitūs Rōmānōs vīcērunt. prīmō Rōmānī prō vītā pugnābant, deinde prō victōriā.
Paulīnus haec omnia cōnsiliō suō gerēbat, et Paulīnus prōvinciam recēpit. itaque tōta glōria Paulīnī erat. tamen Agricola multa didicit, et artem mīlitārem et ūsum. et hae rēs animum eius excitāvērunt.
Agricola glōriam mīlitārem cupere coepit. sed illīs temporibus hoc perīculōsum erat. nam prīnceps virōs clārōs suspectōs habēbat. magna fāma perīculōsa erat, sīcut mala fāma.
Tier 2
in Britanniā Agricola prīmum mīles fuit sub Suētōniō Paulīnō, duce dīligentī et moderātō. Paulīnus eum ēlēgit et in contuberniō suō habuit, ut eum probāret. et Agricola sē Paulīnō probāvit.
Agricola tribūnus mīlitum erat. aliī tribūnī iuvenēs mīlitiam in lūdum vertēbant: propter nōmen tribūnī abesse et voluptātibus fruī volēbant, et nihil discēbant. Agricola autem neque lūdēbat neque piger erat.
contrā prōvinciam cognōscēbat, et exercitus eum cognōscēbat. ā perītīs discēbat, optimōs sequēbātur. glōriam vānam nōn quaerēbat, et nihil propter timōrem recūsābat. semper et ānxius et intentus erat.
numquam Britannia magis turbāta aut magis in perīculō fuit. Britannī veterānōs Rōmānōs occīdērunt, colōniās incendērunt, exercitūs oppressērunt. prīmō Rōmānī prō salūte pugnābant, mox prō victōriā.
haec omnia Paulīnus cōnsiliō et ductū suō gerēbat, et summa rērum et glōria prōvinciae recuperātae ad eum pervēnit. tamen hae rēs iuvenī artem et ūsum et stimulōs dedērunt.
itaque Agricola glōriam mīlitārem cupere coepit. sed illīs temporibus hoc perīculōsum erat: nam prīnceps virōs clārōs suspectōs habēbat, et magna fāma nōn minus perīculōsa erat quam mala.
Tier 3
[Agricola] prīma rudīmenta castrōrum in Britanniā adprobāvit Suētōniō Paulīnō, dūcī dīligentī ac moderātō, ēlēctus quem [Paulīnus] contuberniō aestimāret.
nec Agricola licenter, mōre iuvenum quī mīlitiam in lascīviam vertunt, neque segniter titulum tribūnātūs et īnscītiam ad voluptātēs et commeātūs rettulit:
sed nōscere prōvinciam, nōscī exercituī, discere ā perītīs, sequī optimōs, nihil adpetere in iactātiōnem, nihil ob formīdinem recūsāre, simulque et ānxius et intentus agere.
nōn sānē aliās Britannia exercitātior magisque in ambiguō fuit: veterānī trucīdātī [sunt], colōniae incēnsae [sunt], exercitūs interceptī [sunt]; tum dē salūte, mox dē victōriā [Rōmānī] certāvēre.
quae cūncta etsī cōnsiliīs ductūque alterīus agēbantur, ac summa rērum et glōria recuperātae prōvinciae in ducem cessit, [tamen] artem et ūsum et stimulōs iuvenī addidēre,
intrāvitque animum [eius] cupīdō mīlitāris glōriae, ingrāta temporibus quibus sinistra interpretātiō ergā ēminentēs [erat] nec minus perīculum [erat] ex magnā fāmā quam ex malā [fāmā].
Liber Ipse
prīma castrōrum rudīmenta in Britanniā Suētōniō Paulīnō, dīligentī ac moderātō dūcī, adprobāvit, ēlēctus quem contuberniō aestimāret. nec Agricola licenter, mōre iuvenum quī mīlitiam in lascīviam vertunt, neque segniter ad voluptātēs et commeātūs titulum tribūnātūs et īnscītiam rettulit: sed nōscere prōvinciam, nōscī exercituī, discere ā perītīs, sequī optimōs, nihil adpetere in iactātiōnem, nihil ob formīdinem recūsāre, simulque et ānxius et intentus agere. nōn sānē aliās exercitātior magisque in ambiguō Britannia fuit: trucīdātī veterānī, incēnsae colōniae, interceptī exercitūs; tum dē salūte, mox dē victōriā certāvēre. quae cūncta etsī cōnsiliīs ductūque alterīus agēbantur, ac summa rērum et recuperātae prōvinciae glōria in ducem cessit, artem et ūsum et stimulōs addidēre iuvenī, intrāvitque animum mīlitāris glōriae cupīdō, ingrāta temporibus quibus sinistra ergā ēminentēs interpretātiō nec minus perīculum ex magnā fāmā quam ex malā.
Latin text: Cynthia Damon (ed.), Tacitus: Agricola, Dickinson College Commentaries, 2016, CC BY-SA 3.0. Tiers 1, 2 and 3 are adapted from it and shared under the same license.