P. Cornelius Tacitus, Agricola 2
Tacitus recalls the reign of Domitian (81-96 CE). Two biographers, Arulenus Rusticus and Herennius Senecio, were put to death for praising Thrasea Paetus and Helvidius Priscus, their books were burned, and the philosophers were expelled from Rome.
Tier 1
nōs rem saevam legimus. Rūsticus et Senecio librōs scrīpsērunt. in librīs virōs bonōs laudāvērunt: Rūsticus Thraseam laudāvit, et Senecio Helvidium. propter hoc prīnceps Rūsticum et Seneciōnem necāvit. sed librōs quoque eōrum dēlēvit: librī clārōrum virōrum in forō ārsērunt.
prīnceps et amīcī eius putābant: 'hic ignis vōcem populī Rōmānī dēlet. hic ignis lībertātem senātūs dēlet. hic ignis memoriam omnium hominum dēlet.' sed frūstrā hoc putābant. philosophōs quoque ē Rōmā expulērunt, et omnēs bonās artēs in exilium mīsērunt. nūllam enim rem honestam vidēre volēbant.
nōs magnam patientiam ostendimus. antīquī Rōmānī nimiam lībertātem vīdērunt. nōs nimiam servitūtem vīdimus. hominēs nihil dīcere audēbant, quod ubīque erant malī hominēs quī omnia audiēbant et prīncipī nārrābant.
nōs tacēre poterāmus, sed oblīvīscī nōn poterāmus. itaque vōcem perdidimus, sed memoriam nōn perdidimus.
Tier 2
legimus rem saevam: Arulēnus Rūsticus Thraseam Paetum laudāverat, et Herennius Senecio Helvidium Prīscum, et hoc crīmen capitāle erat. nec sōlum in ipsōs auctōrēs saeviēbat prīnceps, sed in librōs quoque eōrum. triumvirōs enim iussit monumenta clārissimōrum ingeniōrum in comitiō et forō ūrere.
prīnceps et ministrī eius sīc putābant: 'hōc igne vōx populī Rōmānī et lībertās senātūs et cōnscientia generis hūmānī abolēbuntur.' sed frūstrā hoc putābant. īnsuper sapientiae professōrēs expulērunt, et omnem bonam artem in exilium ēgērunt. nōlēbant enim quidquam honestum usquam occurrere.
profectō magnum patientiae documentum dedimus. vetus aetās ultimam lībertātem vīdit, nōs ultimam servitūtem vīdimus. nam propter inquīsītiōnēs nēmō loquī aut audīre audēbat.
vōcem quidem perdidimus, sed memoriam nōn perdidimus. nam in nostrā potestāte erat tacēre, nōn oblīvīscī.
Tier 3
legimus capitāle fuisse, cum Arulēnō Rūsticō Paetus Thrasea, Herenniō Seneciōnī Prīscus Helvidius laudātī essent, neque in ipsōs modo auctōrēs, sed in librōs quoque eōrum saevītum [esse], dēlēgātō triumvirīs ministeriō ut monumenta clārissimōrum ingeniōrum in comitiō ac forō ūrerentur.
scīlicet illō igne vōcem populī Rōmānī et lībertātem senātūs et cōnscientiam generis hūmānī abolērī arbitrābantur, expulsīs īnsuper sapientiae professōribus atque omnī bonā arte in exilium āctā, nē quid usquam honestum occurreret.
dedimus profectō grande patientiae documentum; et sīcut vetus aetās vīdit quid ultimum in lībertāte esset, ita nōs [vīdimus] quid [ultimum] in servitūte [esset], adēmptō per inquīsītiōnēs etiam loquendī audiendīque commerciō.
memoriam quoque ipsam cum vōce perdidissēmus, sī tam in nostrā potestāte esset oblīvīscī quam tacēre.
Liber Ipse
legimus, cum Arulēnō Rūsticō Paetus Thrasea, Herenniō Seneciōnī Prīscus Helvidius laudātī essent, capitāle fuisse, neque in ipsōs modo auctōrēs, sed in librōs quoque eōrum saevītum, dēlēgātō triumvirīs ministeriō ut monumenta clārissimōrum ingeniōrum in comitiō ac forō ūrerentur. scīlicet illō igne vōcem populī Rōmānī et lībertātem senātūs et cōnscientiam generis hūmānī abolērī arbitrābantur, expulsīs īnsuper sapientiae professōribus atque omnī bonā arte in exilium āctā, nē quid usquam honestum occurreret. dedimus profectō grande patientiae documentum; et sīcut vetus aetās vīdit quid ultimum in lībertāte esset, ita nōs quid in servitūte, adēmptō per inquīsītiōnēs etiam loquendī audiendīque commerciō. memoriam quoque ipsam cum vōce perdidissēmus, sī tam in nostrā potestāte esset oblīvīscī quam tacēre.
Latin text: Cynthia Damon (ed.), Tacitus: Agricola, Dickinson College Commentaries, 2016, CC BY-SA 3.0. Tiers 1, 2 and 3 are adapted from it and shared under the same license.