C. Plinius Caecilius Secundus, Epistulae 10.5
Plīnius, while serving as governor of Bithynia-Pontus, writes to the emperor Trāiānus with two requests on behalf of others. He asks for the grant of Roman citizenship for his physician and for two freedwomen of a noblewoman named Antōnia Maximilla.
Tier 1
C. PLĪNIUS TRĀIĀNŌ IMPERĀTŌRĪ
proximō annō, domine, gravī morbō labōrāvī. paene mortem vīdī. tum medicum sūmpsī. ille mē cūrāvit et servāvit. nunc grātiās eī agere cupiō. sed sōlus satis facere nōn possum. itaque tē rogō.
dā eī, domine, cīvitātem Rōmānam. ipse enim līber est, sed cīvis Rōmānus nōn est. fēmina enim quae eum līberāvit cīvis Rōmāna nōn erat. nōmen eius medicī Arpocrās est. nōmen fēminae illīus Thermūthis Theōnis erat. illa iam diū mortua est.
item aliud rogō. Antōnia Maximilla, fēmina nōbilis, hoc quoque ā mē rogāvit. itaque prō eā petō. duae fēminae sunt quās ipsa līberāvit: Hedia et Antōnia Harmeris. dā igitur, domine, etiam hīs duābus iūs cīvium Rōmānōrum.
Tier 2
C. PLĪNIUS TRĀIĀNŌ IMPERĀTŌRĪ
proximō annō, domine, gravissimā valētūdine usque ad perīculum vītae labōrāvī. tum medicum sūmpsī. is mē magnā cum cūrā et studiō servāvit. tuō igitur beneficiō prō tantā cūrā grātiās eī agere possum, sī tū mē adiuvābis.
quārē rogō ut dēs eī cīvitātem Rōmānam. ipse enim līber est, sed peregrīnus, quia fēmina quae eum līberāvit peregrīna erat. vocātur Arpocrās; patrōnam habuit Thermūthin Theōnis, quae iam prīdem mortua est.
item rogō ut dēs iūra cīvium Rōmānōrum lībertīs Antōniae Maximillae, clārissimae fēminae, Hediae et Antōniae Harmerī. Antōnia Maximilla ipsa, quae patrōna est, hoc petit; ego prō eā petō.
Epistula Ipsa
C. PLĪNIUS TRĀIĀNŌ IMPERĀTŌRĪ
proximō annō, domine, gravissimā valētūdine usque ad perīculum vītae vexātus iātralīptēn assūmpsī; cuius sollicitūdinī et studiō tuae tantum indulgentiae beneficiō referre grātiam parem possum.
quārē rogō dēs eī cīvitātem Rōmānam. est enim peregrīnae condiciōnis manūmissus ā peregrīnā.
vocātur ipse Arpocrās, patrōnam habuit Thermūthin Theōnis, quae iam prīdem dēfūncta est.
item rogō dēs iūs Quirītium lībertīs Antōniae Maximillae, ōrnātissimae fēminae, Hediae et Antōniae Harmerī; quod ā tē petente patrōnā petō.
Epistula Ipsa (AP Core Vocabulary)
C. PLĪNIUS TRĀIĀNŌ IMPERĀTŌRĪ