C. Valerius Catullus, Carmen 68.149–160
In the closing lines Catullus offers the poem to Allius. The goddess Themis appears. The daggers (†) in line 157 mark words the manuscripts have garbled.
Tier 1
hoc carmen tibi, Allī, dō; id est dōnum meum, quod facere potuī.
prō multīs officiīs hoc dōnum tibi reddō. nōlō tempus nōmen vestrum corrumpere.
deī ad hoc dōna plūrima addent, quae Themis ōlim virīs piīs antīquīs dare solēbat.
fēlīcēs sītis, tū et vīta tua. fēlīx sit domus in quā laetī fuimus, et domina. fēlīx sit ille quī prīncipiō nōbīs terram dedit, et ille ā quō omnia bona nāta sunt.
et ante omnēs fēlīx sit lūx mea, quae mihi cārior est quam ego ipse; cum eā vīvere dulce est.
Tier 2
hoc dōnum, carmine cōnfectum, tibi, Allī, prō multīs officiīs redditur.
nē nōmen vestrum scabrā rūbīgine tangat haec diēs atque illa atque alia atque alia.
hūc dīvī addent quam plūrima, quae Themis ōlim antīquīs piīs dōna ferre solita est.
sītis fēlīcēs, et tū simul et tua vīta, et domus in quā lūsimus et domina.
et quī prīncipiō nōbīs †terram dedit aufert†, ā quō sunt prīmō omnia nāta bona.
et longē ante omnēs mihi quae mē cārior ipsō est, lūx mea, quā vīvā vīvere dulce mihi est.
Tier 3
hoc mūnus redditur tibi, Allī, prō multīs officiīs, cōnfectum carmine, quod potuī, nē haec atque illa diēs atque alia atque alia tangat vestrum nōmen scabrā rūbīgine.
dīvī addent hūc quam plūrima, quae Themis ōlim solita est ferre antīquīs piīs mūnera.
sītis fēlīcēs et tū simul et tua vīta, et domus et domina, in quā lūsimus, et quī dedit nōbīs terram prīncipiō †aufert†, ā quō sunt nāta prīmō omnia bona,
et longē ante omnēs, lūx mea, mihi quae mē cārior ipsō est, quā vīvā vīvere dulce mihi est.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- hoc tibi, quod potuī, cōnfectum carmine mūnus
- prō multīs, Allī, redditur officiīs,
- nē vestrum scabrā tangat rūbīgine nōmen
- haec atque illa diēs atque alia atque alia.
- hūc addent dīvī quam plūrima, quae Themis ōlim
- antīquīs solita est mūnera ferre piīs.
- sītis fēlīcēs et tū simul et tua vīta,
- et domus in quā lūsimus et domina,
- et quī prīncipiō nōbīs †terram dedit aufert†,
- ā quō sunt prīmō omnia nāta bona,
- et longē ante omnēs mihi quae mē cārior ipsō est,
- lūx mea, quā vīvā vīvere dulce mihi est.
Original draft written by Robert Amstutz