C. Valerius Catullus, Carmen 68.131–140
The poem returns from Laodamia to Catullus's own beloved. Cupid appears, and so does Juno, queen of the gods.
Tier 1
puella mea ad mē vēnit; Lāodamīae nihil aut paulum cēdere digna erat.
in sinū meō sēdit. circā eam Cupīdō candidus saepe currēbat; vestis eius aurea erat.
illa tamen nōn sōlum mē amat; ūnus vir eī nōn satis est. amōrēs sēcrētōs eius ferō; nōlō eī malus esse, sīcut virī vānī.
etiam Jūnō, maxima inter deōs, saepe īram ferre dēbet, quia coniūnx eius Juppiter multās fēminās amat.
Tier 2
lūx mea, aut nihil aut paulum cui tum concēdere digna erat, in nostrum gremium sē contulit.
circumcursāns hinc illinc saepe Cupīdō circā eam fulgēbat, candidus in flāvā tunicā.
quae tamen, etsī ūnō nōn est contenta Catullō, rāra fūrta modestae dominae ferēmus.
nē nimium stultōrum mōre molestī sīmus.
saepe etiam Jūnō, maxima caelicolum, flagrantem īram concoquit in culpā coniugis. amantis omnēs Jovis plūrima fūrta nōscit.
Tier 3
lūx mea sē contulit in nostrum gremium, digna cui tum concēdere aut nihil aut paulum, quam saepe Cupīdō fulgēbat candidus in crocinā tunicā, circumcursāns hinc illinc.
quae tamen rāra fūrta verēcundae erae ferēmus, etsī nōn est contenta ūnō Catullō, nē sīmus nimium molestī mōre stultōrum.
saepe etiam Jūnō, maxima caelicolum, concoquit flagrantem īram in culpā coniugis, nōscēns plūrima fūrta omnivolī Jovis.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- aut nihil aut paulum cui tum concēdere digna
- lūx mea sē nostrum contulit in gremium,
- quam circumcursāns hinc illinc saepe Cupīdō
- fulgēbat crocinā candidus in tunicā.
- quae tamen etsī ūnō nōn est contenta Catullō,
- rāra verēcundae fūrta ferēmus erae
- nē nimium sīmus stultōrum mōre molestī.
- saepe etiam Jūnō, maxima caelicolum,
- coniugis in culpā flagrantem concoquit īram,
- nōscēns omnivolī plūrima fūrta Jovis.
Original draft written by Robert Amstutz