C. Valerius Catullus, Carmen 68.119–130
The passage measures Laodamia's love through two more comparisons: a grandfather's love for a late-born heir, and the devotion of a dove to its mate.
Tier 1
senex fīliam ūnam habet. fīlia puerum parvum habet; senex eum amat.
postquam puer iuvenis factus est, dīvitiās senis accipit.
hominēs malī, quī dīvitiās senis cupiunt, sunt sīcut avēs malae circā caput eius. puer eōs pellit.
avis alba amīcō suō gaudet et magis amat quam mulier quae multōs virōs cupit. sed nūlla avis tantum gaudet quantum Lāodamīa.
tū, Lāodamīa, sōla omnēs hōs amōrēs vīcistī, cum semel cum virō tuō iūncta es.
Tier 2
nepōs nōn tam cārus fessō aetāte parentī, quod ūna nāta alit.
iuventūs vix tandem dīvitiīs avītīs nōmen in testātās tabulās intulit.
tollēns impia gaudia dērīsī gentīlis, volturium ā cānō capitī suscitat.
nec ūllus coniūnx tantum albō columbō laetus est.
quī dīcitur ōscula mordentī rōstrō semper carpere multō improbius quam mulier quae multōs virōs amat.
sed hōrum tū sōla magnōs furōrēs vīcistī, ut semel flāvō virō iūncta es.
Tier 3
nam ūna nāta alit caput sērī nepōtis nec tam cārum cōnfectō aetāte parentī,
quī suscitat ā cānō capitī volturium, cum inventus vix tandem intulit nōmen in testātās tabulās dīvitiīs avītīs, tollēns impia gaudia dērīsī gentīlis.
nec ūlla compār gāvīsa est tantum niveō columbō, quae dīcitur dēcerpere semper ōscula mordentī rōstrō multō improbius quam mulier quae praecipuē est multivola.
sed tū sōla vīcistī magnōs hōrum furōrēs, ut semel es conciliāta flāvō virō.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- nam nec tam cārum cōnfectō aetāte parentī
- ūna caput sērī nāta nepōtis alit,
- quī cum dīvitiīs vix tandem inventus avītīs
- nōmen testātās intulit in tabulās,
- impia dērīsī gentīlis gaudia tollēns,
- suscitat ā cānō volturium capitī:
- nec tantum niveō gāvīsa est ūlla columbō
- compār, quae multō dīcitur improbius
- ōscula mordentī semper dēcerpere rōstrō,
- quam quae praecipuē multivola est mulier.
- sed tū hōrum magnōs vīcistī sōla furōrēs,
- ut semel es flāvō conciliāta virō.
Original draft written by Robert Amstutz