C. Valerius Catullus, Carmen 68.109–118
Catullus measures Laodamia's love against an image from the labors of Hercules: a deep pit near Pheneus in Arcadia. Hebe, the goddess of youth, also appears.
Tier 1
prope Pheneum locus altus in terrā est.
Herculēs ōlim montem frēgit et locum altum fēcit. aqua in eum locum cecidit, et ager bonus factus est.
tum Herculēs tēlō certō animālia Stymphālia interfēcit. dominus malus hoc eī imperāvit. ita Herculēs posteā deus factus est;
Hēbē diū virgō nōn erat.
sed amor tuus altior erat quam locus ille. tū lībera erās; amor tē iugum ferre docuit.
Tier 2
tāle barathrum Graecī ferunt prope Pheneum Cyllēnēum esse. fertile solum, palūde ēmulsā, siccāre dīcunt.
falsiparēns Amphitryōniadēs id quondam fōdisse audit, caesīs montis medullīs.
tempore quō certā sagittā Stymphālia mōnstra perculit, imperiō dēteriōris dominī.
ut plūribus dīvīs iānua caelī tererētur, nec Hēbē longā virginitāte foret.
tuus altus amor barathrō illō altior fuit. amor tamen indomitam ferre iugum docuit.
Tier 3
quāle Grāī ferunt prope Cyllēnēum Pheneum siccāre pingue solum, ēmulsā palūde, quod falsiparēns Amphitryōniadēs audit fōdisse quondam, caesīs montis medullīs,
tempore quō perculit Stymphālia mōnstra certā sagittā imperiō dēteriōris erī, ut plūribus dīvīs iānua caelī tererētur, nec Hēbē foret longā virginitāte.
sed tuus altus amor fuit altior illō barathrō, quī tamen docuit indomitam ferre iugum.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- quāle ferunt Grāī Pheneum prope Cyllēnēum
- siccāre ēmulsā pingue palūde solum,
- quod quondam caesīs montis fōdisse medullīs
- audit falsiparēns Amphitryōniadēs,
- tempore quō certā Stymphālia mōnstra sagittā
- perculit imperiō dēteriōris erī,
- plūribus ut caelī tererētur iānua dīvīs,
- Hēbē nec longā virginitāte foret.
- sed tuus altus amor barathrō fuit altior illō,
- quī tamen indomitam ferre iugum docuit.
Original draft written by Robert Amstutz