C. Valerius Catullus, Carmen 68.79–86
The story of Laodamia continues. The passage is about her marriage and the war at Troy that lay ahead of her husband.
Tier 1
Lāodamīa coniugem āmīsit; tum didicit: āra deōrum sanguinem pium dēsīderat.
coniūnx novus ab eā discessit. duās hiemēs nōndum cum eō vīxerat. amor eius magnus erat. sīc sine coniuge vīvere coācta est.
Parcae sciēbant: sī coniūnx eius mīles ad mūrōs Trōiae ībit, mors nōn longē aberit.
Tier 2
Lāodamīa, āmissō virō, docta est: iēiūna āra pium sanguinem dēsīderat.
collum novī coniugis dīmittere coācta est. ūna hiems atque altera nōndum vēnerat. avidum amōrem in longīs noctibus nōndum saturāverat.
ita abruptō coniugiō vīvere potuit.
Parcae scībant id nōn longō tempore abesse, sī mīles ad mūrōs Īliacōs īsset.
Tier 3
Laudamīa, āmissō virō, docta est quam iēiūna āra dēsīderat pium cruōrem,
coācta dīmittere collum novī coniugis, ante quam veniēns rūrsus ūna atque altera hiems saturāsset avidum amōrem in longīs noctibus, ut posset vīvere abruptō coniugiō,
quod Parcae scībant nōn abesse longō tempore, sī mīles īsset ad mūrōs Īliacōs.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- quam iēiūna pium dēsīderat āra cruōrem,
- docta est āmissō Laudamīa virō,
- coniugis ante coācta novī dīmittere collum,
- quam veniēns ūna atque altera rūrsus hiems
- noctibus in longīs avidum saturāsset amōrem,
- posset ut abruptō vīvere coniugiō,
- quod scībant Parcae nōn longō tempore abesse,
- sī mīles mūrōs īsset ad Īliacōs.
Original draft written by Robert Amstutz