C. Valerius Catullus, Carmen 68.33–40
Catullus explains to Manius why he cannot send everything that was asked of him. The passage concerns his books and his life in Rome.
Tier 1
hīc paucī librī mihi sunt. cūr? Rōmae vīvō. ibi domus mea est, ibi sēdēs mea est, ibi aetātem agō.
ex multīs librīs ūna tantum pars mē hūc sequitur.
nōlī putāre mē animō malō agere. tū et dōna et librōs petis; ea tibi nōn dō, quia cōpia nōn est. sī cōpia est, tibi omnia dō.
Tier 2
scrīptōrum nōn magna cōpia apud mē est. Rōmae vīvimus; hoc fit.
illa domus, illa mihi sēdēs est; illīc mea aetās carpitur. ūna capsula ex multīs mē hūc sequitur.
quod cum ita sit, nōlim tē putāre nōs mente malignā id facere, aut animō nōn satis ingenuō.
tibi utrumque petentī cōpia nōn posta est. ego ultrō dēferrem, sīqua cōpia foret.
Tier 3
nam hoc fit, quod scrīptōrum nōn est magna cōpia apud mē, quod vīvimus Rōmae:
illa domus, illa mihi sēdēs, illīc mea aetās carpitur; hūc ūna capsula ex multīs mē sequitur.
quod cum ita sit, nōlim statuās nōs facere id mente malignā aut animō nōn satis ingenuō, quod cōpia nōn posta est tibi utriusque petentī: ego ultrō dēferrem, sīqua cōpia foret.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- nam, quod scrīptōrum nōn magna est cōpia apud mē,
- hoc fit, quod Rōmae vīvimus: illa domus,
- illa mihi sēdēs, illīc mea carpitur aetās;
- hūc ūna ex multīs capsula mē sequitur.
- quod cum ita sit, nōlim statuās nōs mente malignā
- id facere aut animō nōn satis ingenuō,
- quod tibi nōn utriusque petentī cōpia posta est:
- ultrō ego dēferrem, cōpia sīqua foret.
Original draft written by Robert Amstutz