C. Valerius Catullus, Carmen 68.27–32
Catullus responds to a remark in Manius's letter about his staying at Verona, his home town.
Tier 1
scrībis: 'Catullō Vērōnae manēre turpe est, quia hīc quisque vir bonus sōlus dormit.' hoc, Mānī, turpe nōn est; sed miserum est.
dolor ea dōna mihi abstulit quae tibi dare dēbeō. nōn possum ea tibi dare. nōlī mihi īrātus esse.
Tier 2
scrībis: 'turpe est Catullō Vērōnae esse.' quisquis hīc dē meliōre notā frīgida membra dēsertō cubīlī tepefactat.
id, Mānī, nōn est turpe; magis miserum est.
ignōscēs mihi, sī haec mūnera tibi nōn dō. lūctus ea mihi cēpit; nōn possum.
Tier 3
quārē id, Mānī, nōn est turpe, magis miserum est, quod scrībis turpe esse Catullō Vērōnae, quod hīc quisquis dē meliōre notā tepefactet frīgida membra dēsertō cubīlī.
ignōscēs igitur, sī haec mūnera nōn tribuō tibi, quae lūctus adēmit mihi, cum nequeō.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- quārē, quod scrībis Vērōnae turpe Catullō
- esse, quod hīc quisquis dē meliōre notā
- frīgida dēsertō tepefactet membra cubīlī,
- id, Mānī, nōn est turpe, magis miserum est.
- ignōscēs igitur sī, quae mihi lūctus adēmit,
- haec tibi nōn tribuō mūnera, cum nequeō.
Original draft written by Robert Amstutz