C. Valerius Catullus, Carmen 68.11–18
Catullus answers Manius directly. The passage is about his own circumstances and his younger days.
Tier 1
audī, Mānī! volō tē mala mea scīre. officium hospitis nōn ōdī.
in flūctibus fortūnae ipse iaceō. ego quoque miser sum. nōlī dōna beāta ā miserō petere.
prīmum vestem candidam accēpī. tum aetās mea laeta erat; iuvenis eram.
multa laeta fēcī. dea Venus mē bene nōvit. haec dea dulcia cum cūrīs miscet.
Tier 2
mea incommoda tibi ignōta esse nōlō, Mānī. nōn ōdī officium hospitis.
accipe: in malīs flūctibus fortūnae ipse sum.
nōlī petere amplius dōna beāta ā miserō.
vestis pūra mihi prīmum trādita est. aetās flōrida iūcundum vēr agēbat.
multa satis lūsī. dea nōn est nescia nostrī. dulcem amāritiem cūrīs miscet.
Tier 3
sed accipe, Mānī, quīs flūctibus fortūnae ipse merser,
nē mea incommoda sint ignōta tibi, neu putēs mē ōdisse officium hospitis, nē petās amplius dōna beāta ā miserō.
multa satis lūsī tempore quō vestis pūra prīmum trādita est mihi, cum aetās flōrida iūcundum vēr ageret:
nōn est dea nescia nostrī, quae dulcem cūrīs miscet amāritiem.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- sed tibi nē mea sint ignōta incommoda, Mānī,
- neu mē ōdisse putēs hospitis officium,
- accipe, quīs merser fortūnae flūctibus ipse,
- nē amplius ā miserō dōna beāta petās.
- tempore quō prīmum vestis mihi trādita pūra est,
- iūcundum cum aetās flōrida vēr ageret,
- multa satis lūsī: nōn est dea nescia nostrī,
- quae dulcem cūrīs miscet amāritiem.
Original draft written by Robert Amstutz