C. Valerius Catullus, Carmen 66.79–88
The lock turns from the queen to address brides and wives. The passage concerns the offering it asks of them when they marry.
Tier 1
nunc vōs audīte, uxōrēs. fax vōs cum virīs iūnxit. id optāvistis.
nōlīte vestem iacere. nōlīte corpora virīs trādere. prius mihi unguentum date.
vōs castae estis. vōs iūra colitis.
aliqua fēmina marītum suum fallit. sē virō turpī dat.
cinis levis dōna illīus malae capiat. dōna eius vāna sunt. ego ab eīs praemia nūlla petō. nōn dignae sunt.
sed vōs, pāx semper in domibus vestrīs sit. amor quoque semper in domibus vestrīs maneat.
Tier 2
nunc vōs, nuptae, audīte. taeda vōs optātō lūmine iūnxit.
reiectā veste papillās nūdantēs, corpora coniugibus nōndum trādite. prius onyx iūcunda mihi mūnera lībet.
onyx vester est. vōs castō cubīlī iūra colitis.
altera sē impūrō adulteriō dedit.
illīus dōna irrita levis pulvis bibat. ab indignīs nūlla praemia petō.
vestrās sēdēs semper concordia incolat. semper amor assiduus ibi sit.
Tier 3
nunc vōs ūnanimīs coniugibus corpora nōn trādite, quās optātō lūmine taeda iūnxit, reiectā veste papillās nūdantēs, prius quam onyx iūcunda mūnera mihi lībet, vester onyx, quae iūra castō cubīlī colitis.
sed quae sē impūrō adulteriō dedit, illīus, ā, mala dōna irrita levis pulvis bibat: namque ego ab indignīs nūlla praemia petō.
sed magis, ō nuptae, semper concordia, semper amor assiduus vestrās sēdēs incolat.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- nunc vōs, optātō quās iūnxit lūmine taeda,
- nōn prius ūnanimīs corpora coniugibus
- trādite nūdantēs reiectā veste papillās,
- quam iūcunda mihi mūnera lībet onyx,
- vester onyx, castō colitis quae iūra cubīlī.
- sed quae sē impūrō dedit adulteriō,
- illīus ā mala dōna levis bibat irrita pulvis:
- namque ego ab indignīs praemia nūlla petō.
- sed magis, ō nuptae, semper concordia vestrās,
- semper amor sēdēs incolat assiduus.
Original draft written by Robert Amstutz