C. Valerius Catullus, Carmen 66.71–78
The lock turns aside to address Nemesis, the goddess of retribution, called here the maiden of Rhamnus. The passage is its confession about its new place in the sky.
Tier 1
virgō Ramnūsia, mihi hīc loquī liceat. ego vēra nōn tegam. timōrem nūllum habeō.
sīdera mē verbīs malīs laedere possunt. tamen nōn vēritātem occultō. pectus meum vērum aperiam.
hīs rēbus nōn tam laetor. ā capite dominae meae semper absum. dolor meus magnus est.
ōlim domina mea virgō erat. tum aquā dulcī nōn ūtēbātur. ego tamen cum eā multa mīlia diērum vīxī.
Tier 2
pāce tuā hīc fārī liceat, Ramnūsia virgō. ego nōn ūllō timōre vēra tegam.
sīdera mē malīs dictīs petent. tamen condita vērī pectoris ēvolvam.
nōn hīs rēbus tam laetor. discrucior quod semper ā dominae vertice absum.
cum eā ūnā mīlia multa bibī. tum virgō erat, omnibus expers unguentīs.
Tier 3
(hīc fārī liceat pāce tuā, Ramnūsia virgō, namque ego nōn ūllō timōre vēra tegam, nec sī mē sīdera īnfestīs dictīs discerpent, quīn condita vērī pectoris ēvolvam),
nōn tam hīs laetor rēbus, quam discrucior mē āfore semper, āfore mē ā dominae vertice,
quīcum ego ūnā mīlia multa bibī, dum virgō quondam fuit expers omnibus unguentīs.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- (pāce tuā fārī hīc liceat, Ramnūsia virgō,
- namque ego nōn ūllō vēra timōre tegam,
- nec sī mē īnfestīs discerpent sīdera dictīs,
- condita quīn vērī pectoris ēvolvam),
- nōn hīs tam laetor rēbus, quam mē āfore semper,
- āfore mē ā dominae vertice discrucior,
- quīcum ego, dum virgō quondam fuit omnibus expers
- unguentīs, ūnā mīlia multa bibī.
Original draft written by Robert Amstutz