C. Valerius Catullus, Carmen 66.59–70
The lock describes its new place among the stars, beside constellations named for figures of myth: Ariadne's crown, Callisto, and Boötes, with the sea goddess Tethys. In the first line the manuscripts are damaged; the daggers (†) mark the uncertain words.
Tier 1
Ariadnae stellae aureae in caelō sunt. deī voluērunt nōn sōlās eās stellās in caelō esse. deī etiam mē in caelō pōnere voluērunt.
ego sum coma dē capite aureō. ego eram vōtum.
ego ā marī ad templa deōrum cessī. dea mē stellam novam inter stellās antīquās posuit.
nunc ego in caelō sum. ego lūmina Virginis et Leōnis saevī tangō. Callistō fuit fīlia Lycāonis. ego Callistō iūncta sum.
ego sub terram vertor. ego ante Boōten eō. Boōtēs tardus est. is vix in Ōceanum altum cadit.
nocte vestīgia deōrum mē premunt. tamen lūx mē Tēthyī veterī reddit.
Tier 2
corōna aurea Ariadnae in caelī lūmine fīxa est. nōs quoque fulgēmus, dēvōtae flāvī verticis remōtae.
ego hūmida ā flūctū ad templa deum cēdēbam. dīva mē novum sīdus in antīquīs posuit.
contingō lūmina Virginis et saevī Leōnis. Callistō Lycāoniae iūncta sum.
in occāsum vertor. ante Boōten tardum dux eō. Boōtēs vix sērō altō Ōceanō mergitur.
nocte vestīgia dīvum mē premunt. lūx autem mē cānae Tēthyī restituit.
Tier 3
dīva mē sīdus novum in antīquīs posuit, ūvidulam ā flūctū cēdentem ad templa deum,
†hi dii ven ibi† nē sōlum aurea corōna ex Ariadnaeīs temporibus in variō lūmine caelī fīxa foret, sed nōs quoque fulgērēmus, exuviae dēvōtae flāvī verticis.
namque vertor in occāsum, contingēns lūmina Virginis et saevī Leōnis, iūncta Callistō Lycāoniae, dux ante tardum Boōten, quī vix sērō altō mergitur Ōceanō.
sed quamquam mē nocte vestīgia dīvum premunt, lūx autem cānae Tēthyī restituit.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- †hi dii ven ibi† variō nē sōlum in lūmine caelī
- ex Ariadnaeīs aurea temporibus
- fīxa corōna foret, sed nōs quoque fulgērēmus
- dēvōtae flāvī verticis exuviae,
- ūvidulam ā flūctū cēdentem ad templa deum mē
- sīdus in antīquīs dīva novum posuit.
- Virginis et saevī contingēns namque Leōnis
- lūmina, Callistō iūncta Lycāoniae,
- vertor in occāsum, tardum dux ante Boōten,
- quī vix sērō altō mergitur Ōceanō.
- sed quamquam mē nocte premunt vestīgia dīvum,
- lūx autem cānae Tēthyī restituit.
Original draft written by Robert Amstutz