C. Valerius Catullus, Carmen 66.39–50
The lock tells Berenice how it came to be parted from her head. The passage draws on a famous feat of iron: the canal that the Persian king Xerxes cut through the promontory of Mount Athos.
Tier 1
uxor rēgis, ā capite tuō discēdere nōluī. tamen discessī. per tē et per caput tuum iūrō.
aliquis frūstrā iūrat. is poenam dignam ferat! nēmō ferrō pār est.
ille mōns magnus erat. Sōl, fīlius Thīae, super illum montem it.
Mēdī novum mare fēcērunt. iuvenēs barbarī classe per medium Athō iērunt. mōns ferrō perditus est.
quid comae facient? ferrō omnia cēdunt. Juppiter, genus Chalybum omne pereat!
prīncipiō aliquis sub terrā ferrum quaerere coepit. ferrum dūrum factum est. is quoque pereat!
Tier 2
invīta, ō rēgīna, ē tuō vertice cessī. invīta! tē tuumque caput adiūrō.
sī quis ināniter adiūrat, digna ferat. sed quis sē ferrō parem esse postulet?
ille mōns maximus ēversus est. Sōl, clārus fīlius Thīae, eum supervehitur.
Mēdī novum mare peperēre. barbara iuventūs classī per medium Athōn nāvit.
quid crīnēs facient? tālia ferrō cēdunt. Juppiter, Chalybōn omne genus pereat!
prīmus sub terrā vēnās quaesīvit. ferrī dūritiem stringere īnstitit. is quoque pereat!
Tier 3
invīta, ō rēgīna, tuō dē vertice cessī, invīta: adiūrō tēque tuumque caput, digna ferat quod sī quis ināniter adiūrārit: sed quī sē ferrō postulet esse parem?
ille quoque ēversus mōns est, quem maximum in ōrīs clāra prōgeniēs Thīae supervehitur, cum Mēdī novum peperēre mare, cumque iuventūs barbara per medium classī nāvit Athōn.
quid facient crīnēs, cum ferrō tālia cēdant? Juppiter, ut omne genus Chalybōn pereat, et quī prīncipiō sub terrā quaerere vēnās īnstitit ac stringere ferrī dūritiem!
Tier 4 - Carmen Ipsum
- invīta, ō rēgīna, tuō dē vertice cessī,
- invīta: adiūrō tēque tuumque caput,
- digna ferat quod sī quis ināniter adiūrārit:
- sed quī sē ferrō postulet esse parem?
- ille quoque ēversus mōns est, quem maximum in ōrīs
- prōgeniēs Thīae clāra supervehitur,
- cum Mēdī peperēre novum mare, cumque iuventūs
- per medium classī barbara nāvit Athōn.
- quid facient crīnēs, cum ferrō tālia cēdant?
- Juppiter, ut Chalybōn omne genus pereat,
- et quī prīncipiō sub terrā quaerere vēnās
- īnstitit ac ferrī stringere dūritiem!
Original draft written by Robert Amstutz