C. Valerius Catullus, Carmen 66.29–38
The lock goes on addressing Berenice. The passage concerns the vow she made to the gods when her husband left, and the gift that paid it.
Tier 1
tum maesta virum tuum dīmīsistī. quae verba tum dīxistī! Juppiter! saepe oculōs manū trīstī tetigistī.
quī deus tantus tē mūtāvit? forsitan amantēs ā corpore cārō nōn longē esse volunt.
tum tū deīs omnibus mē prōmīsistī. prō coniuge dulcī prōmīsistī. sanguinem bovis quoque prōmīsistī.
condiciō erat haec: coniūnx tuus redībit. nōn post tempus longum rēx Asiam cēpit. Asia fīnibus Aegyptī addita est.
ego caelestibus deīs reddita sum. prō hīs factīs vōta antīqua mūnere novō solvō.
Tier 2
tum maesta virum mittēbās. quae verba locūta es! Juppiter, quam saepe lūmina manū trīstī tetigistī!
quis tantus deus tē mūtāvit? an amantēs ā cārō corpore longē abesse nōlunt?
tum mē prō dulcī coniuge cūnctīs dīvīs pollicita es. sanguinem taurīnum quoque prōmīsistī.
condiciō erat: reditus virī. is nōn longō in tempore Asiam captam Aegyptī fīnibus addidit.
ego prō factīs caelestī coetuī reddita sum. prīstina vōta novō mūnere dissolvō.
Tier 3
sed tum maesta quae verba locūta est, virum mittēns! Juppiter, ut trīstī saepe lūmina manū!
quis tē mūtāvit tantus deus? an quod amantēs nōn longē ā cārō corpore abesse volunt?
atque ibi mē cūnctīs prō dulcī coniuge dīvīs nōn sine taurīnō sanguine pollicita es, sī reditum tetulisset. is haud in tempore longō captam Asiam Aegyptī fīnibus addiderat.
quīs ego prō factīs caelestī reddita coetū, prīstina vōta novō mūnere dissolvō.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- sed tum maesta virum mittēns quae verba locūta est!
- Juppiter, ut trīstī lūmina saepe manū!
- quis tē mūtāvit tantus deus? an quod amantēs
- nōn longē ā cārō corpore abesse volunt?
- atque ibi mē cūnctīs prō dulcī coniuge dīvīs
- nōn sine taurīnō sanguine pollicita es,
- sī reditum tetulisset. is haut in tempore longō
- captam Asiam Aegyptī fīnibus addiderat.
- quīs ego prō factīs caelestī reddita coetū
- prīstina vōta novō mūnere dissolvō.
Original draft written by Robert Amstutz