C. Valerius Catullus, Carmen 66.1–14
Catullus here gives a Latin version of a lost elegy by the Greek poet Callimachus. The speaker is a lock of hair that Queen Berenice II of Egypt dedicated to the gods for the safe return of her husband, Ptolemy III, from war; the lock now shines in the night sky as a constellation. The opening passage introduces the astronomer Conon of Samos and looks back to the time of the king's departure.
Tier 1
Conōn vir sapiēns est. Conōn omnia lūmina magnī mundī aspexit.
stellae oriuntur et cadunt. Conōn hoc cognōvit.
sōl est ignis clārus. sed lūx sōlis aliquandō tegitur. Conōn hoc quoque scit.
stellae certīs temporibus cēdunt.
Trivia lūna est. lūna in caelō est. amor dulcis lūnam dē caelō vocat. lūna sub saxa Latmia it.
ille Conōn mē vīdit. ego sum coma Berenīcēs. ego ā capite Berenīcēs discessī. nunc in līmine caelī clārē ardeō.
Berenīcē mē multīs deābus prōmīsit. manūs ad deās tendit. manūs eius pulchrae erant.
eō tempore rēx novam uxōrem habēbat. rēx ad fīnēs Assyriōs īvit. ibi bellum gerere voluit.
nox cum novā uxōre dulcis fuerat. ea nox quasi proelium fuit. rēx virginem vīcerat. rēx vestīgia noctis dulcia portābat.
Tier 2
Conōn omnia magnī mundī lūmina dispexit. stellārum ortūs atque obitūs comperit.
scit cūr rapidī sōlis nitor obscūrētur. scit cūr sīdera certīs temporibus cēdant.
dulcis amor Triviam fūrtim ex āereō gȳrō dēvocat. Trivia sub Latmia saxa abit.
īdem Conōn mē vīdit. ego caesariēs sum, ē vertice Berenīcēs. nunc in caelestī līmine clārē fulgeō.
Berenīcē mē multīs deābus pollicita est. lēvia brachia ad deās prōtendit.
tum rēx novō hymenaeō auctus erat. is vastātum Assyriōs fīnīs ībat.
dulcia nocturnae rixae vestīgia portābat. illam rixam dē virgineīs exuviīs gesserat.
Tier 3
ille īdem Conōn, quī omnia magnī dispexit lūmina mundī, quī stellārum ortūs atque obitūs comperit,
ut flammeus rapidī sōlis nitor obscūrētur, ut certīs temporibus sīdera cēdant, ut dulcis amor Triviam gȳrō āereō dēvocet, fūrtim sub Latmia saxa relēgāns:
mē in caelestī līmine vīdit, caesariem ē Beronīcēō vertice fulgentem clārē, quam illa multīs deārum pollicita est, lēvia prōtendēns brachia,
quā tempestāte rēx īverat vastātum fīnīs Assyriōs, novō auctus hymenaeō, dulcia portāns vestīgia nocturnae rixae, quam dē virgineīs exuviīs gesserat.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- omnia quī magnī dispexit lūmina mundī,
- quī stellārum ortūs comperit atque obitūs,
- flammeus ut rapidī sōlis nitor obscūrētur,
- ut cēdant certīs sīdera temporibus,
- ut Triviam fūrtim sub Latmia saxa relēgāns
- dulcis amor gȳrō dēvocet āereō:
- īdem mē ille Conōn caelestī in līmine vīdit
- ē Beronīcēō vertice caesariem
- fulgentem clārē, quam multīs illa deārum
- lēvia prōtendēns brachia pollicita est,
- quā rēx tempestāte novō auctus hymenaeō
- vastātum fīnīs īverat Assyriōs,
- dulcia nocturnae portāns vestīgia rixae,
- quam dē virgineīs gesserat exuviīs.
Original draft written by Robert Amstutz