Gaius Valerius Catullus, 115 "To Mentula: On Wealth"
Catullus says Mentula has a lot but he is still a prick.
Tier 1
Mentula (Mamurra) habet circum triginta iugera terrae herbosae, quadraginta agrorum: cetera sunt maria.
cur non potest habere plus divitiarum quam Croesus,
Mentula qui habet tot bona, tot terras herbosas, tot agros, tot magnas silvas
et altas paludes quae adsunt usque ad Hyperboreos
et habet mare ad Oceanum?
omnia haec sunt magna, sed Mentula ipse est vere maximus,
non est homo, sed magna mentula.
Tier 2
Mentula habet instar triginta iugera prati, quadraginta arvi: cetera sunt maria.
cur non potis sit superare Croesum divitiis,
qui in uno saltu possideat tot bona, prata, arva, ingentes silvas
altasque paludes usque ad Hyperboreos
et mare ad Oceanum?
omnia haec sunt magna, tamen ipse est ultro maximus,
non homo, sed vero magna minax mentula.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- Mentula habet instar triginta iugera prati,
- quadraginta arvi: cetera sunt maria.
- cur non divitiis Croesum superare potis sit,
- uno qui in saltu tot bona possideat,
- prata arva ingentes silvas altasque paludes
- usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
- omnia magna haec sunt, tamen ipse est maximus ultro,
- non homo, sed vero mentula magna minax.
Written by Robert Amstutz