C. Valerius Catullus, Carmen 114: To Mentula: Praise
A poem on Mamurra (as in poem 105, under the coarse nickname of poem 94), about his estate at Firmum, the modern Fermo.
Tier 1
Mentula sit dīves in Firmānā terrā suā quae habet in sē tot rēs bonās,
habet avēs vēnātōribus, piscēs, ferās bēstiās et agrōs.
frūstrā: Mentula dēlēvit pecūniam suam expēnsīs.
ergō concēdō Mentula sit dīves, dum nihil habeat.
laudēmus terram eius, dum ipse nihil habeat.
Tier 2
Mentula fertur dīves nōn falsō Firmānō saltū quī habet in sē tot rēs ēgregiās,
omne genus aucupium, piscīs, prāta, arva ferāsque.
nēquīquam: exsuperat frūctūs sūmptibus.
quārē concēdō sit dīves, dum omnia dēsint.
laudēmus saltum, dum modo ipse egeat.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- Firmānō saltū nōn falsō Mentula dīves
- fertur, quī tot rēs in sē habet ēgregiās,
- aucupium omne genus, piscīs, prāta, arva ferāsque.
- nēquīquam: frūctūs sūmptibus exsuperat.
- quārē concēdō sit dīves, dum omnia dēsint.
- saltum laudēmus, dum modo ipse egeat.
Original draft written by Robert Amstutz