C. Valerius Catullus, Carmen 110: To Aufillena: Follow Through!
An insult poem addressed to Aufillena, the sister named in poem 100, about a promise she made to Catullus.
Tier 1
Aufillēna, bonae amīcae semper laudantur: accipiunt pretium, quae facere parant.
tū, quia prōmīstī, quia mihi falsa fuistī, quia nec dās et accipis saepe, facis malum.
aut est bonum fēminae līberae facere, aut nōn fuit pudīcae fēminae prōmīsisse, Aufillēna:
sed falsō cēpisse id quod datum est, peius est quam meretrīx avāra quae prōstituit sē tōtō corpore.
Tier 2
Aufillēna, bonae amīcae semper laudantur: accipiunt pretium, quae facere īnstituunt.
tū, quod prōmīstī, quod inimīca mihi mentīta es, quod nec dās et fers saepe, facis facinus.
aut est ingenuae facere, aut nōn fuit pudīcae prōmīsse, Aufillēna:
sed corripere data fraudandō officiīs, plūs quam meretrīcis avārae quae prōstituit sēsē tōtō corpore.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- Aufillēna, bonae semper laudantur amīcae:
- accipiunt pretium, quae facere īnstituunt.
- tū, quod prōmīstī, mihi quod mentīta inimīca es,
- quod nec dās et fers saepe, facis facinus.
- aut facere ingenuae est, aut nōn prōmīsse pudīcae,
- Aufillēna, fuit: sed data corripere
- fraudandō officiīs, plūs quam meretrīcis avārae
- quae sēsē tōtō corpore prōstituit.
Original draft written by Robert Amstutz