C. Valerius Catullus, Carmen 109: To Lesbia: Your Promise
Catullus addresses Lesbia about a promise she has made him.
Tier 1
mea vīta, prōpōnis mihi hunc, nostrum amōrem, inter nōs perpetuum esse in futūrō.
deī magnī, facite ut possit prōmittere vērē,
et dīcat sincērē et ex corde, ut nōs possīmus dūcere tōtam vītam in hōc aeternō foedere sānctae amīcitiae.
Tier 2
mea vīta, prōpōnis mihi hunc, nostrum amōrem, inter nōs perpetuum futūrum esse.
dī magnī, facite ut vērē prōmittere possit, atque id sincērē
et ex animō dīcat, ut liceat nōbīs perdūcere tōtā vītā hoc aeternum foedus sānctae amīcitiae.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- iūcundum, mea vīta, mihi prōpōnis amōrem
- hunc nostrum inter nōs perpetuumque fore.
- dī magnī, facite ut vērē prōmittere possit,
- atque id sincērē dīcat et ex animō,
- ut liceat nōbīs tōtā perdūcere vītā
- aeternum hoc sānctae foedus amīcitiae.
Original draft written by Robert Amstutz