C. Valerius Catullus, Carmen 107: To Lesbia: Back so soon!
Catullus speaks to Lesbia about her return to him.
Tier 1
sī [ali]quid umquam factum est virō cupidō et optantī sed īnspērantī, hoc est valdē grātum animō.
itaque hoc est grātum mihi et cārius aurō quia tū tē restituis mihi cupidō, Lesbia.
restituis tē cupidō atque īnspērantī, tū ipsa tē refers mihi cupidō, Lesbia.
ō diem candidiōre notā! quis laetior quam ego vīvit?
aut quis poterit dīcere aliquid magis optandum esse hāc vītā?
Tier 2
sī quicquam umquam optigit cupidō optantīque īnspērantī, hoc est propriē grātum animō.
quārē hoc est grātum nōbīs quoque cārius aurō quod tē restituis mī cupidō, Lesbia.
restituis cupidō atque īnspērantī, ipsa tē refers nōbīs.
ō lūcem candidiōre notā! quis fēlīcior mē ūnō vīvit aut magis hāc optandus est quis dīcere poterit?
Tier 3 - Carmen Ipsum
- sī quicquam cupidō optantīque optigit umquam
- īnspērantī, hoc est grātum animō propriē.
- quārē hoc est grātum nōbīs quoque cārius aurō
- quod tē restituis, Lesbia, mī cupidō.
- restituis cupidō atque īnspērantī, ipsa refers tē
- nōbīs. ō lūcem candidiōre notā!
- quis mē ūnō vīvit fēlīcior aut magis hāc est
- optandus vītā dīcere quis poterit?
Original draft written by Robert Amstutz