C. Valerius Catullus, Carmen 92: To Lesbia: A Sign of Love
Like poem 83, a short poem about how Lesbia speaks of Catullus, and how he speaks of her.
Tier 1
Lesbia semper male dīcit mihi nec umquam tacet dē mē:
sī Lesbia mē nōn amat, ego erō mortuus.
quō signō? quia mea signa totidem sunt: semper dīcō male dē illā fēminā, sed sī nōn illam amō, mortuus erō.
Tier 2
Lesbia semper male mihi dīcit nec umquam tacet dē mē:
nisi Lesbia mē amat, dispeream.
quō signō? quia totidem sunt mea: assiduē dēprecor illam, vērum dispeream nisi amō.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- Lesbia mī dīcit semper male nec tacet umquam
- dē mē: Lesbia mē dispeream nisi amat.
- quō signō? quia sunt totidem mea: dēprecor illam
- assiduē, vērum dispeream nisi amō.
Original draft written by Robert Amstutz