C. Valerius Catullus, Carmen 89: To Gellius: Why So Thin?
A second insult poem against Gellius, about his thinness and his family.
Tier 1
Gellius est tenuis: cūr nōn?
cūr Gellius dēsinat esse tenuis
cui est tam bona māter quae valēns vīvat
et cui est tam pulchra soror et tam bonus frāter patris
et cui sunt tam multae puellae in familiā?
Gellius faciat nihil, nisi quod nōn fās est facere,
inveniēs tam multās causās quam vīs cūr Gellius sit tenuis.
Tier 2
Gellius est tenuis: quid nī?
quārē is dēsinat esse macer
cui tam bona māter tamque valēns vīvat
tamque venusta soror tamque bonus patruus
tamque omnia plēna puellīs cognātīs?
quī ut attingat nihil, nisi quod nōn fās est tangere,
quārē inveniēs quantumvīs sit macer.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- Gellius est tenuis: quid nī? cui tam bona māter
- tamque valēns vīvat tamque venusta soror
- tamque bonus patruus tamque omnia plēna puellīs
- cognātīs, quārē is dēsinat esse macer?
- quī ut nihil attingat, nisi quod fās tangere nōn est,
- quantumvīs quārē sit macer inveniēs.
Original draft written by Robert Amstutz