C. Valerius Catullus, Carmen 87: To Lesbia: Incomparable
A short poem about Catullus's love and loyalty toward Lesbia.
Tier 1
nūlla fēmina potest vērē dīcere sē tantum amātam quantum mea Lesbia amāta est ā mē.
nūlla tanta fidēs umquam fuit ūllō foedere, quanta inventa est in amōre meō tibi.
Tier 2
nūlla mulier potest vērē dīcere sē tantum amātam quantum mea Lesbia amāta est ā mē.
nūlla tanta fidēs umquam fuit ūllō foedere, quanta reperta est in amōre tuō ex parte meā.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- nūlla potest mulier tantum sē dīcere amātam
- vērē, quantum ā mē Lesbia amāta mea est.
- nūlla fidēs ūllō fuit umquam foedere tanta,
- quanta in amōre tuō ex parte reperta meā est.
Original draft written by Robert Amstutz