C. Valerius Catullus, Carmen 72: To Lesbia: Conflicted Feelings
Catullus speaks to Lesbia about his love for her, then and now. The god Jupiter is named.
Tier 1
Lesbia, ōlim dīcēbās tē nōvisse Catullum sōlum, nec tē velle habēre Jovem ante mē. amāvī tē tum, nōn tantum ut vulgus vir amīcam amat, sed ut pater fīliōs et generōs amat. nunc tē cognōvī: ergō, quamquam magis flammātus sum, tamen es vīlior et levior multō mihi. quōmodo, inquis? quia tālis iniūria cōgit amantem amāre magis, sed velle bene minus.
Tier 2
Lesbia, dīcēbās quondam tē nōsse sōlum Catullum, nec velle tenēre Jovem prae mē. dīlēxī tē tum, nōn tantum ut vulgus amīcam, sed ut pater gnātōs et generōs dīligit. nunc tē cognōvī: quārē, etsī impēnsius ūror, tamen es vīlior et levior multō mihi. quī potis est, inquis? quod tālis iniūria cōgit amantem amāre magis, sed velle bene minus.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- dīcēbās quondam sōlum tē nōsse Catullum,
- Lesbia, nec prae mē velle tenēre Iovem.
- dīlēxī tum tē nōn tantum ut vulgus amīcam,
- sed pater ut gnātōs dīligit et generōs.
- nunc tē cognōvī: quārē etsī impēnsius ūror,
- multō mī tamen es vīlior et levior.
- quī potis est, inquis? quod amantem iniūria tālis
- cōgit amāre magis, sed bene velle minus.
Original draft written by Robert Amstutz