C. Valerius Catullus, Carmen 67: A Conversation with a Door
A conversation between a passer-by and the front door of a house in Verona, Catullus's home town, about the household it has served. The door speaks for itself, and parts of its story are coarse.
67.1-16
The passage opens the conversation with the greeting to the door and its first reply. The house belonged to old Balbus and then to his son; Caecilius, the door's present master, is named.
Tier 1
ō iānua quae virō placet, quae parentī placet, salvē, et Juppiter tē bonā fortūnā iuvet,
iānua, quam dīcunt Balbō bene servīsse, cum ipse senex domum habuit.
et iānua quam dīcunt iterum fīliō male servīsse, postquam senex mortuus est et nova uxor hīc habitāvit.
dīc nōbīs, cūr dīcunt tē mūtātam fuisse et nōn habuisse fidem in dominum antīquum?
[iānua dīcit] "ita Caeciliō placeam, cui nunc data sum, culpa nōn est mea, quamquam dīcunt culpam esse meam. et nēmō potest dīcere mē aliquid male facere:
vērum est quod populus dīcit:
in omnibus culpa iānuae est, quācumque aliquid reperītur quod nōn bene factum est,
omnēs ad mē clāmant: iānua, culpa tua est."
nōn satis est tē respondēre ūnō verbō, sed fac ut aliquis sentiat et videat.
Tier 2
ō iānua iūcunda dulcī virō, iūcunda parentī, salvē, Juppiterque tē bonā ope auctet,
iānua, quam dīcunt ōlim benignē Balbō servīsse, cum ipse senex sēdēs tenuit,
quamque ferunt rūrsus malignē gnātō, postquam facta es marīta sene porrēctō.
dīc agedum nōbīs, quārē ferāris mūtāta et dēseruisse fidem in dominum veterem.
"ita Caeciliō placeam, cui nunc trādita sum, nōn culpa mea est quamquam dīcitur esse mea,
nec quisquam pote dīcere quicquam peccātum ā mē:
vērum istīus populī quī tē facit, quī quācumque aliquid nōn bene factum reperītur,
omnēs ad mē clāmant: iānua, culpa tua est."
nōn satis est istuc tē dīcere ūnō verbō. sed facere ut quīvīs sentiat et videat.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- ō dulcī iūcunda virō, iūcunda parentī,
- salvē, tēque bonā Iuppiter auctet ope,
- iānua, quam Balbō dīcunt servīsse benignē
- ōlim, cum sēdēs ipse senex tenuit,
- quamque ferunt rūrsus gnātō servīsse malignē,
- postquam es porrēctō facta marīta sene.
- dīc agedum nōbīs, quārē mūtāta ferāris
- in dominum veterem dēseruisse fidem.
- 'nōn (ita Caeciliō placeam, cui trādita nunc sum)
- culpa mea est, quamquam dīcitur esse mea,
- nec peccātum ā mē quisquam pote dīcere quicquam:
- vērum istius populī iānua quī tē facit,
- quī quācumque aliquid reperītur nōn bene factum
- ad mē omnēs clāmant: iānua, culpa tua est.'
- nōn istuc satis est ūnō tē dīcere verbō.
- sed facere ut quīvīs sentiat et videat.
67.17-28
The door gives its own account of the bride who came to the house and of her husband's family.
Tier 1
[iānua dīcit] "quōmodo possum? nēmō quaerit vērum nec scīre vērum labōrat?"
nōs volumus tē nōbīs dīcere, nōlī dubitāre.
[iānua dīcit] "itaque, prīmum, id quod dē virgine datā nōbīs dīcitur falsum est.
vir prīmus eam nōn tetigit.
vir prīmus habuit sīculam pendentem languidiōrem quam tenera bēta.
numquam sīcula eius sē sustulit;
sed pater illīus fīliī dīcitur violāsse lectum nūptiālem et corrūpisse miseram domum,
sīve quia impia mēns ardēbat caecō amōre,
seu quia fīlius erat stultus et habuit sterile sēmen,
ut unde necesse erat quaerere nervōsius illud, quod posset solvere zōnam virgineam."
Tier 2
"quī possum? nēmō quaerit nec scīre labōrat?"
nōs volumus: dīcere nōbīs nē dubitā.
"prīmum igitur, quod fertur virgō trādita nōbīs, falsum est.
vir prior nōn attigerit, cui sīcula pendēns languidior tenerā bētā.
numquam sē sustulit ad mediam tunicam;
sed pater illīus gnātī dīcitur violāsse cubīle et cōnscelerāsse miseram domum,
sīve quod impia mēns flagrābat caecō amōre,
seu quod nātus erat iners sterilī sēmine,
ut unde nervōsius illud quaerendum foret, quod posset solvere zōnam virgineam."
Tier 3 - Carmen Ipsum
- 'quī possum? nēmō quaerit nec scīre labōrat?'
- nōs volumus: nōbīs dīcere nē dubitā.
- 'prīmum igitur, virgō quod fertur trādita nōbīs,
- falsum est. nōn illam vir prior attigerit,
- languidior tenerā cui pendēns sīcula bētā
- numquam sē mediam sustulit ad tunicam;
- sed pater illīus gnātī violāsse cubīle
- dīcitur et miseram cōnscelerāsse domum,
- sīve quod impia mēns caecō flagrābat amōre,
- seu quod iners sterilī sēmine nātus erat,
- ut quaerendum unde foret nervōsius illud,
- quod posset zōnam solvere virgineam.'
67.29-36
The door's account continues. The town of Brixia (modern Brescia), which Catullus calls the mother of Verona, its river the Mella, and two men named Postumius and Cornelius are named.
Tier 1
iānua, tū nārrās magnā pietāte ēgregium parentem.
pater quī ipse minxerit in gremium suī fīliī.
[iānua dīcit] "et Brixia, locāta sub speculā Cycnēā, ubi flāvus Mella fluit,
Brixia, cāra māter Vērōnae meae, Brixia dīcit sē scīre nōn modo hoc virum eam habuisse,
sed Brixia quoque nārrat dē Postumiō et amōre Cornēlī, cum quibus illa malum adulterium fēcit."
Tier 2
nārrās mīrā pietāte ēgregium parentem.
quī ipse minxerit in gremium suī gnātī.
"atque Brixia, supposita Cycnēae speculae, quam flāvus Mella praecurrit mollī flūmine,
Brixia, amāta māter Vērōnae meae, dīcit nōn modo hoc cognitum [eam] habēre,
sed nārrat dē Postumiō et amōre Cornēlī, cum quibus illa malum adulterium fēcit."
Tier 3 - Carmen Ipsum
- ēgregium nārrās mīrā pietāte parentem.
- quī ipse suī gnātī minxerit in gremium.
- atquī nōn sōlum hoc dīcit sē cognitum habēre
- Brixia Cycnēae supposita speculae,
- flāvus quam mollī praecurrit flūmine Mella,
- Brixia Vērōnae māter amāta meae,
- sed dē Postumiō et Cornēlī nārrat amōre,
- cum quibus illa malum fēcit adulterium.
67.37-48
The door turns to the question of how it can know all this. An unnamed tall man is mentioned at the end.
Tier 1
[iānua iam dīcit] "hīc aliquis dīxerit: quid? quōmodo tū scīs omnia haec?
tū iānua, cui nōn licet umquam abesse līmine dominī, nec audīre populum,
sed remanendum est tibi hīc ligneō, solēs tantum claudere aperīreque domum?
saepe audīvī illam fēminam loquentem sōlam cum ancillīs.
saepe audīvī illam fēminam loquentem sua crīmina fūrtīvā vōce, loquentem nōmine illōs virōs quōs dīxī, ut illa expectāret nūllam linguam aurēsque nūllās esse mihi.
illa addēbat virum, quem nōlō dīcere nōmine, nē tollat rubra supercilia.
longus vir est, cui fēmina ōlim lītēs magnās mendācī ventre intulit."
Tier 2
"hīc aliquis dīxerit: quid?
tū, iānua, istaec nōstī, cui numquam licet abesse līmine dominī, nec auscultāre populum, sed hīc suffīxa tigillō, solēs tantum operīre aut aperīre domum?
saepe illam audīvī, loquentem sōlam fūrtīvā vōce cum ancillīs haec sua flāgitia, dīcentem nōmine quōs dīximus,
utpote quae spērāret mī nec linguam nec auriculam esse.
praetereā addēbat quendam, quem nōlō dīcere nōmine, nē tollat rubra supercilia.
longus homō est, cui falsum puerperium ōlim lītēs magnās intulit mendācī ventre."
Tier 3 - Carmen Ipsum
- dīxerit hīc aliquis: quid? tū istaec, iānua, nōstī,
- cui numquam dominī līmine abesse licet,
- nec populum auscultāre, sed hīc suffīxa tigillō
- tantum operīre solēs aut aperīre domum?
- saepe illam audīvī fūrtīvā vōce loquentem
- sōlam cum ancillīs haec sua flāgitia,
- nōmine dīcentem quōs dīximus, utpote quae mī
- spērāret nec linguam esse nec auriculam.
- praetereā addēbat quendam, quem dīcere nōlō
- nōmine, nē tollat rubra supercilia.
- longus homō est, magnās cui lītēs intulit ōlim
- falsum mendācī ventre puerperium.'
Original draft written by Robert Amstutz