C. Valerius Catullus, Carmen 35: To Caecilius: Come Visit!
Catullus addresses a sheet of papyrus with a message for his friend Caecilius, a poet living at Novum Comum on Lake Como. Caecilius is at work on a poem about Cybele, the Great Mother, and a young woman who admires him also appears.
Tier 1
papȳre, dīc meō amīcō, poētae Caeciliō, "venī Vērōnam. abī ā moenibus Novī Cōmī lītoreque Lāriō."
nam volō ut Caecilius accipiat paucās sententiās amīcī suī meīque.
itaque, sī Caecilius scit id quod optimum est, Caecilius curret, quamvīs puella pulchra eum retineat, manibus circum collum eius, rogāns Caecilium remanēre.
puella quae nunc, sī ego rēctē audiō, Caecilium nimis multum amat.
nam cum puella lēgit carmen 'Dominam Dindymī,' carmen quod imperfectum est, ex eō tempore ignēs in corde misellae puellae ardent.
ignōscō tibi, puella doctior quam Sapphica mūsa; Magna Māter Caeciliī est venustē imperfecta.
Tier 2
papȳre, dīc poētae tenerō, meō amīcō Caeciliō ad Vērōnam veniat, relinquēns moenia Novī Cōmī lītusque Lārium.
nam volō ut Caecilius accipiat quāsdam cōgitātiōnēs amīcī suī meīque.
itaque, sī Caecilius sapiet, viam vorābit, quamquam puella pulchra eum revocet mīliēs, iaciēns manūs ambās circum collum eius roget Caecilium remanēre.
puella quae nunc, sī vēra mihi nūntiantur, Caecilium nimis multum amat.
nam tempore quō puella lēgit carmen 'Dominam Dindymī' sine fīne, ex eō tempore ignēs edunt interiōrem medullam misellae puellae.
ignōscō tibi, puella doctior Sapphicā mūsā; Magna Māter Caeciliō est venustē sine fīne.
Tier 3
papȳre, velim dīcās poētae tenerō, meō sodālī Caeciliō Vērōnam veniat, relinquēns moenia Novī Cōmī lītusque Lārium. nam volō accipiat quāsdam cōgitātiōnēs amīcī suī meīque.
quārē, sī sapiet, viam vorābit, quamvīs candida puella [eum] euntem revocet mīliēs, iniciēnsque manūs ambās collō roget morārī. [puella] quae nunc, sī vēra mihi nūntiantur, illum dēperit impotente amōre. nam tempore quō lēgit incohātam dominam Dindymī, ex eō [tempore] ignēs edunt interiōrem medullam misellae [puellae].
ignōscō tibi, puella doctior Sapphicā mūsā; est enim Magna Māter Caeciliō venustē incohāta.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- poētae tenerō, meō sodālī,
- velim Caeciliō, papȳre, dīcās
- Vērōnam veniat, Novī relinquēns
- Cōmī moenia Lāriumque lītus.
- nam quāsdam volō cōgitātiōnēs
- amīcī accipiat suī meīque.
- quārē, sī sapiet, viam vorābit,
- quamvīs candida mīliēs puella
- euntem revocet, manūsque collō
- ambās iniciēns roget morārī.
- quae nunc, sī mihi vēra nūntiantur,
- illum dēperit impotente amōre.
- nam quō tempore lēgit incohātam
- Dindymī dominam, ex eō misellae
- ignēs interiōrem edunt medullam.
- ignōscō tibi, Sapphicā puella
- mūsā doctior; est enim venustē
- Magna Caeciliō incohāta Māter.
Original draft written by Robert Amstutz