C. Valerius Catullus, Carmen 30: To Alfenus: Betrayal
Catullus addresses Alfenus, a friend who he believes has let him down. The goddess Fides, who guards promises, is named.
Tier 1
Alfēne, false amīce sine memoriā, iam nihil pietātis sit tibi tuō amīcō [Catullō]?
perfide, iam nōn dubitās mē fallere, tū nōn dubitās mē relinquere?
impia facta hominum quī falsī sunt nōn placent deīs.
tū hoc neglegis et dēseris mē miserum in temporibus malīs.
ēheu! dīc quid hominēs faciant, vel cui crēdant?
certē tū sēcūrē dūxistī mē in amōrem quasi omnia forent sēcūra mihi.
nunc tū retrahis et tū permittis ventōs ferre tua dicta omnia et facta inūtilia.
sed dī meminērunt, Fidēs meminit, sī tū oblītus es, ut quidquid faciās, mox facta tua tibi nōn placēbunt.
Tier 2
Alfēne immemor atque false ūnanimis sodālibus, iam nīl tuī dulcis amīculī miseret tē, dūre?
perfide, iam nōn dubitās mē fallere, mē prōdere?
nec impia facta fallācium hominum placent caelicolīs.
quae tū neglegis ac dēseris mē miserum in malīs.
ēheu dīc quid hominēs faciant, cuive habeant fidem?
certē tūte iubēbās trādere animam, inīque, indūcēns mē in amōrem, quasi omnia forent tūta mī.
nunc retrahis īdem tē ac sinis ventōs ac nebulās āereās ferre tua dicta omnia factaque irrita.
at dī meminērunt, Fidēs meminit, sī tū oblītus es, quae postmodo faciet ut tē paeniteat factī tuī.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- Alfēne immemor atque ūnanimis false sodālibus,
- iam tē nīl miseret, dūre, tuī dulcis amīculī?
- iam mē prōdere, iam nōn dubitās fallere, perfide?
- nec facta impia fallācum hominum caelicolīs placent.
- quae tū neglegis ac mē miserum dēseris in malīs.
- ēheu quid faciant, dīc, hominēs cuive habeant fidem?
- certē tūte iubēbās animam trādere, inīque, mē
- indūcēns in amōrem, quasi tūta omnia mī forent.
- īdem nunc retrahis tē ac tua dicta omnia factaque
- ventōs irrita ferre ac nebulās āereās sinis.
- sī tū oblītus es, at dī meminērunt, meminit Fidēs,
- quae tē ut paeniteat postmodo factī faciet tuī.
Original draft written by Robert Amstutz