C. Valerius Catullus, Carmen 29: Mamurra's Profit
An invective poem against Mamurra, an officer of Julius Caesar who has grown rich from the conquests in Gaul and Britain. Caesar himself and his son-in-law Pompey are addressed in it, and it contains obscene language.
Tier 1
tantum impudēns et avidus vir hoc laetē vidēre posset.
Mamurra habet dīvitiās Galliae et Britanniae.
Rōmule, vir fēminīnus, haec vidēbis et accipiēs?
ille superbus et superfluēns vir [Mamurra] nunc ambulābit per cubīlia omnium, ut albīnus columbus aut Adōneus?
Rōmule, vir fēminīnus, haec vidēbis et accipiēs?
tū es impudīcus, vorāx, vir cui āleae placent.
imperātor ūnice, fuistīne in Britanniā ut Mamurra, ista mentula vestra exhausta futuendō, comēsset tantam pecūniam?
quid aliud est mala līberālitās?
nōnne satis ēgit, nōnne satis ēdit?
prīma bona paterna cōnsūmpta sunt, secunda praeda Pontica, tertia aurum ex Hispāniā quod fluvius Tagus scit.
nunc Galliae et Britanniae timēre dēbent,
cūr Mamurram hunc facere sinitis?
quid Mamurra iuvat nisi dēvorāre patrimōnia?
estne causa Mamurrae, ō dīvitissime Rōmae, pater lēge et fīlius lēge, perdidistis omnia?
Tier 2
quis potest vidēre hoc, quis potest patī, nisi impudīcus, vorāx et āleō,
Mamurram habēre ūnctī quod Comāta Gallia et ultima Britannia habēbat?
Rōmule, cinaede, haec vidēbis et ferēs?
ille superbus et superfluēns nunc perambulābit cubīlia omnium, ut albulus columbus aut Adōneus.
Rōmule, cinaede, vidēbis et ferēs haec?
tū es impudīcus, vorāx, āleō.
imperātor ūnice, eō nōmine fuistī in ultimā īnsulā occidentis ut ista vestra diffutūta mentula comēsset ducentiēs aut trecentiēs?
quid alid est sinistra līberālitās?
parum expatrāvit, an elluātus est parum?
prīma bona paterna sunt lancināta, secunda praeda Pontica, inde tertia praeda Hibēra, quam aurifer amnis Tagus scit.
nunc timētur Galliae et Britanniae.
quid hunc malum fovētis?
aut quid hic potest nisi dēvorāre patrimōnia ūncta?
eōne nōmine, urbis opulentissime, socer generque perdidistis omnia?
Tier 3 - Carmen Ipsum
- quis hoc potest vidēre, quis potest patī,
- nisi impudīcus et vorāx et āleō,
- Mamurram habēre quod Comāta Gallia
- habēbat ūnctī et ultima Britannia?
- cinaede Rōmule haec vidēbis et ferēs?
- et ille nunc superbus et superfluēns
- perambulābit omnium cubīlia,
- ut albulus columbus aut Adōneus?
- cinaede Rōmule, haec vidēbis et ferēs?
- es impudīcus et vorāx et āleō.
- eōne nōmine, imperātor ūnice,
- fuistī in ultimā occidentis īnsulā,
- ut ista vestra diffutūta mentula
- ducentiēs comēsset aut trecentiēs?
- quid est alid sinistra līberālitās?
- parum expatrāvit an parum elluātus est?
- paterna prīma lancināta sunt bona,
- secunda praeda Pontica, inde tertia
- Hibēra, quam scit amnis aurifer Tagus:
- nunc Galliae timētur et Britanniae.
- quid hunc malum fovētis? aut quid hic potest
- nisi ūncta dēvorāre patrimōnia?
- eōne nōmine urbis opulentissime
- socer generque, perdidistis omnia?
Original draft written by Robert Amstutz