C. Valerius Catullus, Carmen 23: To Furius: On Poverty
Catullus writes to Furius, who keeps asking him for money. The poem is a mock praise of the poverty of Furius's household, his father and stepmother included, and parts of it are crude.
Tier 1
Fūrius, quī nūllum servum, locum, ignem habet, sed patrem et uxōrem eius quī dentēs tam dūrōs habent ut lapidēs edant, bene vīvit cum illīs.
vōbīs omnia bene sunt: bene valētis et bene cibum editis, nec aliquid timētis: nōn ignem, nōn cāsūs gravēs, nec mala cōnsilia, nec alia perīcula.
vestra corpora sicca sunt sīcut cornū propter sōlem, frīgus et famem.
cūr tibi nōn sit fēlīx vīta? nōn sūdās, nōn habēs salīvam, nec habēs mūcum.
etiam plūs habēs: ānus tuus est pūrus sīcut sāl, nec deciēs in annō cacās.
et cum tū cacās, nōn sordidum est.
nōlī contemnere haec commoda, Fūrī, sed putā bona. dēsine pecūniam petere: satis fēlīx es.
Tier 2
Fūrī, quī neque servum neque loculum neque cīmicem neque arāneam neque ignem habet, sed patrem et novercam, quōrum dentēs etiam lapidem dēvorāre possunt, tibi bene est cum illīs.
vōbīs omnia bene prōcēdunt: bene valētis, bene cibum dīgeritis et nihil metuendum habētis: nōn ignēs, nōn ruīnās, nōn scelesta facta, nec venēnī fraudēs, nec alia perīcula.
vōs tam siccī estis quam cornū, vel aliquid etiam magis siccum, propter sōlem, frīgus et famem.
cūr nōn sit tibi bene et fēlīciter? nōn labōrās sūdōre, nōn habēs salīvam, mūcus et pītuīta mala tibi absunt.
accipe etiam hoc: cūlus tuus tam pūrus est quam parva salsūra, nec tōtō annō deciēs cacās.
sī manū hoc fricēs, digitus tuus numquam inquinābitur.
haec omnia, Fūrī, nōlī contemnere nec parvī aestimāre.
dēsine precārī sēstertia centum: nam satis beātitūdinis habēs.
Tier 3
Fūrī, cui neque servus est neque arca nec cīmex nec arāneus nec ignis, vērum habēs et patrem et novercam, quōrum dentēs silicem comēsse possunt. tibi est pulcrē cum tuō parente et cum ligneā coniuge parentis.
nec mīrum: omnēs bene valētis, pulcrē concoquitis et nihil timētis, nōn incendia, nōn gravēs ruīnās, nōn facta impia, nōn dolōs venēnī, nec aliōs perīculōrum cāsūs. vōs habētis corpora sicciōra cornū aut etiam magis ārida, sōle, frīgore et ēsurītiōne.
quārē nōn sit tibi bene ac beātē? sūdor abest ā tē, abest salīva, mūcusque et mala pītuīta nāsī. adde ad hanc munditiem mundiōrem rem: cūlus tibi est pūrior salillō, nec deciēs cacās tōtō annō; id dūrius est quam faba aut lapillī. sī tū hoc manibus terās vel fricēs, nōn umquam poteris inquināre digitum.
haec tam beāta commoda, Fūrī, nōlī spernere nec parvī putāre. dēsine precārī sēstertia centum quae solēs, nam sat es beātus.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- Fūrī, cui neque servus est neque arca
- nec cīmex neque arāneus neque ignis,
- vērum est et pater et noverca, quōrum
- dentēs vel silicem comēsse possunt,
- est pulcrē tibi cum tuō parente
- et cum coniuge ligneā parentis.
- nec mīrum: bene nam valētis omnēs,
- pulcrē concoquitis, nihil timētis,
- nōn incendia, nōn gravēs ruīnās,
- nōn facta impia, nōn dolōs venēnī,
- nōn cāsūs aliōs perīculōrum.
- atque corpora sicciōra cornū
- aut sīquid magis āridum est habētis
- sōle et frīgore et ēsurītiōne.
- quārē nōn tibi sit bene ac beātē?
- ā tē sūdor abest, abest salīva,
- mūcusque et mala pītuīta nāsī.
- hanc ad munditiem adde mundiōrem,
- quod cūlus tibi pūrior salillō est,
- nec tōtō deciēs cacās in annō;
- atque id dūrius est fabā et lapillīs.
- quod tū sī manibus terās fricēsque,
- nōn umquam digitum inquināre possēs.
- haec tū commoda tam beāta, Fūrī,
- nōlī spernere nec putāre parvī,
- et sēstertia quae solēs precārī
- centum dēsine: nam sat es beātus.
Original draft written by Robert Amstutz