C. Valerius Catullus, Carmen 14: To Calvus: A Horrible book!
Catullus writes to his friend Calvus, a fellow poet and orator, about a present Calvus sent him for the Saturnalia: a book of poems. Vatinius, whom Calvus prosecuted, and a schoolmaster named Sulla are mentioned.
Tier 1
ō Calve, nisi ego tē plūs oculīs meīs amārem, ōdissem tē odiō Vatīniānō dōnō istō:
nam quid ego fēcī aut quid dīxī, cūr tū mē male perdis tot poētīs?
deī dēbent dare multa mala istī clientī tuō, quī mīsit tibi tantam turbam poētārum horribilem.
sed sī, ut ego suspicor, Sulla magister dat tibi hoc novum dōnum, nōn malum est mihi, sed bonum est et laetum, quia tuī labōrēs nōn inūtilēs sunt.
deī magnī, horribilem et dētestābilem parvum librum!
horribilis liber quem tū mīsistī ad tuum Catullum, ut ego mortuus essem proximō diē, in optimō diērum omnium, Sāturnālibus!
tū nōn abībis hoc sine poenā.
nam cum prīmum māne est, ego curram ad tabernās librōrum, et capiam omnia poēmata mala: Caesiōs, Aquīnōs, Suffēnum.
et tē pūniam.
intereā valēte poētae pessimī, vōs abīte hinc, īte illūc unde vēnistis, īnfēlīcēs.
Tier 2
iūcundissime Calve, nī tē plūs oculīs meīs amārem, ōdissem tē odiō Vatīniānō mūnere istō:
nam quid ego fēcī quidve locūtus sum, cūr mē male perderēs tot poētīs?
dī dent multa mala istī clientī, quī mīsit tantum impiōrum tibi.
quod sī, ut suspicor, Sulla litterātor tibi dat hoc novum ac repertum mūnus, nōn est male mī, sed bene ac beātē, quod tuī labōrēs nōn dispereunt.
dī magnī, horribilem et sacrum libellum!
quem tū scīlicet ad tuum Catullum mīsistī, ut perīret continuō diē, optimō diērum, Sāturnālibus!
nōn hoc tibi, false, nōn sīc abībit.
nam sī lūxerit [ego] curram ad scrīnia librāriōrum, colligam omnia venēna Caesiōs, Aquīnōs, Suffēnum.
ac remūnerābor tē hīs suppliciīs.
intereā valēte, abīte vōs hinc illūc, unde attulistis malum pedem, incommoda saeclī, pessimī poētae.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- nī tē plūs oculīs meīs amārem,
- iūcundissime Calve, mūnere istō
- ōdissem tē odiō Vatīniānō:
- nam quid fēcī ego quidve sum locūtus,
- cūr mē tot male perderēs poētīs?
- istī dī mala multa dent clientī,
- quī tantum tibi mīsit impiōrum.
- quod sī, ut suspicor, hoc novum ac repertum
- mūnus dat tibi Sulla litterātor,
- nōn est mī male, sed bene ac beātē,
- quod nōn dispereunt tuī labōrēs.
- dī magnī, horribilem et sacrum libellum!
- quem tū scīlicet ad tuum Catullum
- mīstī, continuō ut diē perīret,
- Sāturnālibus, optimō diērum!
- nōn nōn hoc tibi, false, sīc abībit.
- nam sī lūxerit ad librāriōrum
- curram scrīnia, Caesiōs, Aquīnōs,
- Suffēnum, omnia colligam venēna.
- ac tē hīs suppliciīs remūnerābor.
- vōs hinc intereā valēte abīte
- illūc, unde malum pedem attulistis,
- saeclī incommoda, pessimī poētae.
C. Valerius Catullus, Carmen 14b: Fragment
These three lines are probably the opening of a separate poem, addressed to Catullus's readers.
Tier 1
sī tū forte eris lēctor meārum stultitiārum,
tū nōn horrēbis admovēre manūs tuās nōbīs.
Tier 2
sī [aliquī] forte eritis lēctōrēs meārum ineptiārum
manūsque vestrās admovēre nōbīs nōn horrēbitis.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- sī quī forte meārum ineptiārum
- lēctōrēs eritis manūsque vestrās
- nōn horrēbitis admovēre nōbīs,
Original draft written by Robert Amstutz