C. Valerius Catullus, Carmen 12: To Asinius Marrucinus: Napkin thief!
Catullus scolds Asinius Marrucinus, who has been taking napkins at dinner parties. Asinius's brother Pollio and Catullus's friends Fabullus and Veranius also appear.
Tier 1
ō Asinī Marrūcīne, nōn pulchrē ūteris tuā manū sinistrā:
tū capis lintea cum aliī neglegentēs rīdeant et bibant.
putāsne hoc esse aliquid rīdērī? iocus fugit tē, stulte: rēs est sordida et quam foedissima.
nōn crēdis mihi? crēde frātrī tuō, Polliōnī, quī velit tua fūrta mūtārī etiam sī multa pecūnia cōnstat:
nam Polliō est puer plēnus salium et iocōrum.
ergō aut remitte linteum mihi aut expectā CCC hendecasyllabōs,
linteum quod nōn movet mē quod magnum pretium est, sed quod habet memoriam meī amīcī.
nam Fabullus et Verānius mīsērunt lintea ex Hibērīs mūnerī mihi:
necesse est amem haec lintea sīcut amem parvum Verānium meum et Fabullum.
Tier 2
Asinī Marrūcīne, nōn bellē ūteris manū sinistrā:
tollis lintea neglegentiōrum in iocō atque vīnō.
putās hoc salsum esse? fugit tē, inepte: rēs est sordida et invenusta quamvīs.
nōn crēdis mihi? crēde frātrī [tuō] Polliōnī, quī velit tua fūrta mūtārī vel talentō:
est enim puer differtus lepōrum ac facētiārum.
quārē aut remitte linteum mihi aut expectā trecentōs hendecasyllabōs,
[linteum] quod nōn movet mē aestimātiōne, vērum est mnēmosynum meī sodālis.
nam Fabullus et Verānius mīsērunt sūdāria Saetaba ex Hibērīs mūnerī mihi:
necesse est haec amem ut [amem] Verāniolum meum et Fabullum.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- Marrūcīne Asinī, manū sinistrā
- nōn bellē ūteris: in iocō atque vīnō
- tollis lintea neglegentiōrum.
- hoc salsum esse putās? fugit tē, inepte:
- quamvīs sordida rēs et invenusta est.
- nōn crēdis mihi? crēde Polliōnī
- frātrī, quī tua fūrta vel talentō
- mūtārī velit: est enim lepōrum
- differtus puer ac facētiārum.
- quārē aut hendecasyllabōs trecentōs
- exspectā, aut mihi linteum remitte,
- quod mē nōn movet aestimātiōne,
- vērum est mnēmosynum meī sodālis.
- nam sūdāria Saetaba ex Hibērīs
- mīsērunt mihi mūnerī Fabullus
- et Verānius: haec amem necesse est
- ut Verāniolum meum et Fabullum.
Original draft written by Robert Amstutz