C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 6.13 part 1

 

Tier 2

in Galliā sunt duo genera hominum nōbilium.

 

nam plēbēs habet paene locum servōrum. agit nihil per sē. sedet in nullō cōnsiliō. nōbilēs virī sunt sīcut dominī et plēbēs sunt sīcut servī. plēbēs multam pecūniam nōbilibus dat et nōbilēs multās iniūriās plēbibus dant.

 

sed dē hīs duōbus generibus hominum nōbilium, alterum est druidum, alterum equitum.

 

druidēs intersunt rēbus dīvinīs. druidēs prōcūrant sacrificia pūblica et prīvāta. druidēs interpretantur religiōnēs.

 

māgnus numerus adulēscentium currit ad hōs druidēs ut discerent ā druidibus. druidēs sunt honōre māgnō apud Gallōs.

 

druidēs cōnstituunt de omnibus contrōversiīs (ambō pūblicīs et prīvātīs): de sceleribus, de caede, de hereditate, et de finibus. druidēs decernunt et cōnstituunt praemia poenāsque.

 

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate