C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 1.2

 

Tier 2

Orgetorīx fuit nōbilissimus et dītissimus apud Helvētiōs. M. Messālā et M. Pupiō Pīsōne cōnsulibus, Orgetorīx fēcit coniūrātiōnem quod inductus erat cupiditāte rēgnī. ille dīxit cīvitātī, "necesse est nōbis exīre dē fīnibus nostrīs cum omnibus cōpiīs! erit perfacile capere tōtam Galliam. vōs virtūte omnibus praestātis!"

 

Orgetorīx hōc facilius Helvētiīs persuāsit quod Helvētiī undique nātūrā locī continentur. flūmen Rhēnum, quod est lātissimum atque altissimum, dīvidit agrum Helvētium ā Germānīs. mōns Iūra, quae est altissima, dīvidit Helvētiōs ā Sēquaniīs. lacus Lemannus et flūmen Rhodanum dīvidunt prōvinciam Italiam ab Helvētiīs.

 

quā de causā Helvētiī minus lātē vagābantur et minus facile fīnitimīs bellum īnferre poterant. illī erant tristissimī quod Helvētiī valde bellum gerere cupiēbant. Helvētiī quoque arbitrābantur sē habēre fīnēs angustōs prō multitūdine hominum et prō glōriā bellī atque prō gloriā fortitūdinis. terra Helvētiōrum in longitūdinem mīlia passuum CCXL, in lātitūdinem CLXXX patēbant.

 

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate