The Gracchi

 

Tiberius Gracchus et Gāius Gracchus frātrēs erant ex clārissimā familiā Rōmānā. māter eōrum erat Cornēlia, fīlia Scīpiōnis Āfricānī, quī Hannibalem vīcerat. ambō frātrēs, quamquam nōbilēs erant, pauperibus cīvibus auxilium dare voluērunt.

Eugene Guillaume - the Gracchi

 

Tiberius annō 621 AUC (133 BCE) tribūnus plēbis factus est. eō tempore multī cīvēs Rōmānī agrōs nōn habēbant, sed paucae familiae potentissimae magnās terrās tenēbant. Tiberius igitur lēgem novam prōposuit, quae "lēx Semprōnia agrāria" vocābātur. hāc lēge Rōmānī terrās pūblicās, quās dīvitēs tenēbant, inter pauperēs dēbēbant dīvidere.

 

senātōrēs, quōrum multī ipsī illās terrās possidēbant, lēgī vehementer resistēbant. dīcēbant Tiberium rēgnum petere et mōrēs maiōrum violāre. tamen Tiberius lēgem per concilium plēbis tulit. posteā, cum iterum tribūnus fierī vellet, turba senātōrum eum in Capitōliō occīdit. mors Tiberiī erat prīmum scelus huius generis in historiā Rōmānā: numquam anteā senātōrēs cīvem Rōmānum in urbe necāverant.

 

decem annīs post, Gāius frāter tribūnus factus est (632 AUC / 122 BCE). Gāius plūrēs lēgēs prōposuit: aliās dē agrīs, aliās dē frūmentō pauperibus dandō, aliās dē sociīs Italicīs. senātus autem Gāium quoque timēbat. annō 633 AUC (121 BCE) cōnsul Opimius cum mīlitibus Gāium et multōs amīcōs eius in Aventīnō interfēcit.

 

post mortem Gracchōrum rēs pūblica numquam eadem fuit. nam Rōmānī intellēxērunt vim et caedem in rēbus cīvīlibus ūtilēs esse. hoc initium erat longae discordiae, quae tandem rem pūblicam dēlēvit.

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate